# Theodosii Imperatoris Codex 7.1.67-76

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 7, lines 7.1.67-7.1.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/7.1.67

CTh.7.2.0. Quid probare debeant ad quamcumque militiam venientes
CTh.7.2.1
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. postumiano praefecto praetorio. quotiescumque se aliquis militiae crediderit offerendum, statim de natalibus ipsius ac de omni vitae condicione examen habeatur, ita ut domum genus non dissimulet et parentes. nec tamen huic ipsi rei nisi honestissimorum hominum testimonio adstipulante credatur: ita enim fiet, ut et curias nemo declinet et ad militiam nullus adspiret, nisi quem penitus liberum aut genere aut vitae condicione inquisitio tam cauta deprehenderit. dat. xiiii kal. aug. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss. (383 iul. 19).
CTh.7.2.2
Idem aaa. ad neoterium praefectum praetorio. quisquis cinguli sacramenta desiderat, in ea urbe, qua natus est vel in qua domicilium collocat, primitus acta conficiat et se ostendat non patre, non avo esse municipe penitusque ab ordinis necessitatibus alienum, sciturus se in perpetuum revocandum nec temporis nec militiae praerogativa, si ita non gesserit, defendendum. ordines etiam urbium noverint, si cuiquam praestitisse se gratiam doceantur ac non vera actis promendo per mendacium quemquam abire permiserint, se periculo subiacere. dat. vi id. iul. mediolano arcadio a. i et bautone conss. (385 iul. 10).
CTh.7.3.0. Quis in gradu praeferatur
CTh.7.3.1
Imppp. theodosius, arcadius et honorius aaa. rufino praefecto praetorio. in omnibus, qui militiae nomen dederunt, ratio est habenda meritorum, ut is potissimum potiorem adipiscatur gradum, qui meruerit de labore suffragium, nec quaeratur, quis militarit primus, sed quis manserit in studio apparitionis adsiduus. dat. prid. id. feb. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio v. c. conss. (393 febr. 12).
CTh.7.3.2
Impp. honorius et theodosius aa. anthemio praefecto praetorio. cum alios in altiores militiae gradus iugis observatio, nonnullos in eadem militiae statione caeleste pervexisset oraculum ac tempore provehendae dignitatis exoreretur contentio, quisnam prior incederet quisve subsequeretur, cum uterque pari eiusdem gradus niteretur auspicio, non inmerito placuit, ut, quotiens codicillis vel sacris affatibus ullus ex alio ad alium gradum cum isdem stipendiis emigrarit, triennio ei postponatur, quem sors militiae in eum progressum duxerit. dat. x kal. oct. honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 sept. 22).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
