# Theodosii Imperatoris Codex 8.1.139-149

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 8, lines 8.1.139-8.1.149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/8.1.139

CTh.8.4.30pr.
Idem aa. isidoro praefecto praetorio. post alia: eodem exemplo eubulo praefecto praetorio illyrici. si cohortalis apparitor aut obnoxius cohorti ad ullam posthac adspiraverit dignitatem, spoliatus omnibus impetrati honoris insignibus ad statum pristinum revocetur, liberis etiam in tali eius condicione susceptis fortunae patriae mancipandis. (436 apr. 3).
CTh.8.4.30.1
Si qui vero cohortalis vel subiectus cohorti ullam ante hanc legem gessit militiam aut coeptam dudum etiamnunc gerit aut causidicinam in foro amplissimae praefecturae orientis adque illyrici vel urbano profitetur iudicio, in eodem latarum pridem constitutionum sanctio observetur. (436 apr. 3).
CTh.8.4.30.2
Post hanc vero legem si quis ex his ausus fuerit ullam affectare militiam, nulla praescriptione temporis muniatur, sed ad condicionem propriam retrahatur, ne ipse vel eius liberi post talem ipsius statum procreati quod cohorti debetur valeant declinare. dat. iii non. april. constantinopoli isidoro et senatore conss. (436 apr. 3).
CTh.8.5.0. De cursu publico angariis et parangariis
CTh.8.5.1
Imp. constantinus a. ad constantium. si quis iter faciens bovem non cursui destinatum, sed aratris deditum duxerit abstrahendum, per stationarios et eos, qui cursui publico praesunt, debito vigore correptus aut iudici, si praesto fuerit, offeratur aut magistratibus municipalibus competenti censura tradatur eorumque obsequio transmittatur, aut si eius fuerit dignitatis, ut nequaquam in eum deceat tali vigore consurgere, super eius nomine ad nostram clementiam referatur. qui enim explicaverit mansionem, si forte boves non habuerit, inmorari debet, donec fuerint exhibiti ab his, qui cursus publici curam gerunt, nec culturae terrae inservientes abstrahere. acc. xi kal. feb. caralis constantino a. iiii et licinio iiii conss. (315 ian. 22).
CTh.8.5.2
Idem a. ad titianum. quoniam plerique nodosis et validissimus fustibus inter ipsa currendi primordia animalia publica cogunt quidquid virium habent absumere, placet, ut omnino nullus in agitando fuste utatur, sed aut virga aut certe flagro, cuius in cuspide infixus brevis aculeus pigrescentes artus innocuo titillo poterit admonere, non ut exigat tantum, quantum vires valere non possunt. qui contra hanc fecerit sanctionem promotus, regradationis humilitate plectetur: munifex poenam deportationis excipiat. dat. prid. id. mai. sabino et rufino conss. (316 mai. 14).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
