# Theodosii Imperatoris Codex 8.1.238-251

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 8, lines 8.1.238-8.1.251. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/8.1.238

CTh.8.5.33pr.
Idem aaa. ad constantium. evectionum emittendarum etiam per ceteras provincias dumtaxat in translationem vestium tua sinceritas habeat facultatem, ut, si forte in itinere vicarius non fuerit, cum vestes eaedem transferuntur, tarditas nulla generetur: certe, ubi idem vicarius forte morabitur, aut dimittet tuas aut alias ipse renovabit. et hoc quidem eo constituitur exemplo, quo aurum argentumque transfertur, in quo utique nullum evectionibus tuis adfertur obstaculum, quominus id, quod transmissum fuerit, ad loca statuta perveniat. (374 iul. 10).
CTh.8.5.33.1
Eaedem autem vestes militares usque ad ea loca sunt transferendae, ubi ipsi milites sunt constituti, neque enim paulo deverticulo abducendi sunt ab excubiis sibi pro publica utilitate commissis. (374 iul. 10).
CTh.8.5.33.2
Tales igitur vestes a provinciis dirigantur, quae, priusquam moventur, inspectione gravitatis tuae displicere non possint. dat. vi id. iul. robore gratiano a. iii et equitio v. c. conss. (374 iul. 10).
CTh.8.5.34pr.
Idem aaa. ad hesperium praefectum praetorio. quia in omnibus aliis provinciis veredorum pars quarta reparatur, in proconsulari provincia tantum detur, quantum necessitas postulaverit et quidquid absumptum non fuerit, hoc nec pro debito habeatur nec a provincialibus postuletur. non dubitamus autem plus quam quartam ad reparationem necessariam non esse iumentorum. (377 [379?] febr. 27).
CTh.8.5.34.1
Praeterea in singulis mutationibus arbitramur ternis veredis muliones singulos posse sufficere. (377 [379?] febr. 27).
CTh.8.5.34.2
Nam ut stabula impensis publicis extruantur, contra rationem est, cum provincialium sumptu citius arbitremur et utilius adparanda. (377 [379?] febr. 27).
CTh.8.5.34.3
Iam vero mancipum non ab ordine nec a magistratibus accipienda videntur obsequia, sed ab officio proconsulari qui missione donantur, vel ex aliis officiis, quos idoneos adque emeritos esse constiterit. non enim improbabilis haec dispositio est, cum et in suburbicariis regionibus haec consuetudo servetur. dat. iii kal. mart. treviris gratiano a. iiii et merobaude conss. (377 [379?] febr. 27).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
