Latin
Book 8, lines 8.1.25-8.1.34
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.25-34
Not analysed yet
CTh. 8. 1. 3
Idem a. ad maximum praefectum praetorio. utilitate suadente annonarios et actuarios condicionales esse praecipimus, annonis etiam adiuvari et capitationem eorum qui censiti sunt haberi inmunem. ideoque tua sollertia competentia monebit officia, ut actuariis binas annonas, annonariis vero singulas protinus subministrent, capitationem quoque ipsorum tantum, qui ex his censiti sunt, faciat haberi inmunem, quoad in actu fuerint constituti, nam postea vel laus eos et dignitas honorabit vel, si in culpa fuerint deprehensi, poena comitabitur. emissa iii non. mai. dalmatio et zenofilo conss. (333 mai. 5).
CTh. 8. 1. 4
Idem a. ad veronicianum vicarium asiae. vorax et fraudulentum numerariorum propositum, qui diversis rectoribus obsequuntur, ita inhibendum est, ut et antea sanximus et nunc itidem sancimus, condicioni eos subdi tormentorum et eculeis adque lacerationibus subiacere nec ultra biennium hoc fungi obsequio. et cetera. dat. xiiii kal. iun. optato et paulino conss. (334 mai. 19).
CTh. 8. 1. 5
Imp. constantius a. ad taurum praefectum praetorio. actuarii condicionales sollicite proprio fungantur officio nec ad quasdam irrepant dignitates, quibus eos perfrui divalia statuta prohibent. hoc vitium corrigentes nos etiam iussimus utiliter a patre praecepta servari et litteris ad magistros peditum et equitum datis iussioni effectum praecipimus commodari. dat. prid. non. mai. roma constantio a. viiii et iuliano caes. ii conss. (357 mai. 6).
CTh. 8. 1. 6
Imp. iulianus a. ad auxonium correctorem tusciae. numerarii, qui publicas rationes civitatum versutis fraudibus lacerare didicerunt, subiaceant tortori nomine artis ac fraudis. verum cum quinquennio administraverint chartas publicas, unum integrum annum vacent, ut ad incusantium iurgia facilis adpetitu sit vita privata. septimo porro anno, cum eosdem bene creditum munus administrasse claruerit, ex perfectissimis dimittantur. hic abolebit honor dignitatis additae veterem vilitatem. dat. xvi kal. feb. constantinopoli mamertino et nevitta conss. (362 ian. 17).
CTh. 8. 1. 7
Idem a. secundo praefecto praetorio. quamquam praecedente iussione omnes numerarios condicionales esse praecepimus, tamen etiamnunc eos, qui sumpserint chartarum notitiam et in eodem officio erunt, condicionales esse iubemus, ut scientes nullo se privilegio esse munitos ac facile per tormenta fraudium suarum tutelas detegi posse, nihil committant in damna rei publicae. dat. kal. mart. mamertino et nevitta conss. (362 mart. 1).