# Theodosii Imperatoris Codex 8.1.284-293

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 8, lines 8.1.284-8.1.293. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/8.1.284

CTh.8.5.47.1
Et quoniam veredorum quoque cura pari ratione tractanda est, sexaginta libras sella cum frenis, triginta quinque vero averta non transeat, ea condicione, ut, si quis praescripta moderaminis imperatorii libramenta transscenderit, eius sella in frusta caedatur, averta vero fisci viribus deputetur. dat. xv kal. iul. constantinopoli arcadio a. i et bautone conss. (385 iun. 17).
CTh.8.5.48pr.
Idem aaa. cynegio praefecto praetorio. si aurum sacrarum largitionum vel argentum ad comitatum nostrum destinatur, una raeda quingentis auri libris, mille vero argenti, si vero privatarum, auri trecentis, quingentis vero argenti libris oneretur. sint praeterea duo palatini prosecutores singularum raedarum cum tribus servis, habentes quinquagenarum librarum avertas et saga, quibus par erit eos pro itineris necessitate muniri, ita ut, si quid ultra praescriptum nostrae serenitatis inventum fuerit, ad comitatum nostrum protinus dirigatur. (386 mart. 4).
CTh.8.5.48.1
Lineae vel amictoria, quibus hactenus onerari raedae solebant, nec ulterius raedis, sed angariis vel navibus dirigantur et si alicubi repertae fuerint huiusmodi species, thensauris eius urbis, in qua deprehensae fuerint, deputentur, per angarias, ubi facultas fuerit, destinandae; reliquae vero delicatae vestes, sed et linteamen amictorum nostrorum usibus necessarium raedis sub mille librarum ponderatione mittantur. dat. iiii non. mart. constantinopoli honorio n. p. et evodio v. c. conss. (386 mart. 4).
CTh.8.5.49
Idem aaa. caesario magistro officiorum. ii qui provinciis praesunt inspectis evectionibus ex quacumque parte venientium ad vehiculorum vicem comites quattuor veredos cum parhippo, tribunos militum ternos movere permittant, ceteros domesticos protectores et agentes in rebus binis uti tantummodo patiantur. dat. iii non. sept. valentiae timasio et promoto conss. (389 [386] sept. 3).
CTh.8.5.50
Idem aaa. praefectis praetorio. non patimur hippocomos per eos, qui veredis uterentur, indigna spoliatione vaxari, si quidem nonnulli veredarii saga eorundem dicantur auferre. quocirca per omnes iudices et curiosos miserabilis removeatur iniuria, scientibus cunctis, quod, si observata non fuerit nostra sanctio, non solum damna resarcire, verum etiam notam et multam qui neglexerit subire cogetur, ut his retentis, qui fuerint detecti hippocomis saga abstulisse, super eorum nominibus ad nostram clementiam referatur. proposita xv kal. iul. treviris valentiniano a. iiii et neoterio conss. (390 iun. 17).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
