# Theodosii Imperatoris Codex 8.1.304-309

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 8, lines 8.1.304-8.1.309. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/8.1.304

CTh.8.5.56
Idem aa. simplicio magistro militum. sufficiunt iudicum potestatibus evectiones, quas a nostra serenitate vel sede illustrium praefectorum necessitatibus publicis accipiunt servituras. insignis igitur auctoritas tua statutis nostrae clementiae sibi faciendarum evectionum usurpatam licentiam negatam fuisse cognoscat. tunc namque metu praeceptum custodire oportet iudices inferiores, cum cognoverint a potioribus custodiri. si vero posthac eadem culpa permanserit, in officium auctoritatis tuae gravi supplicio vindicabitur. dat. xv kal. ian. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 dec. 18).
CTh.8.5.57
Idem aa. remistheo duci armeniae. repetita lege sancimus, ne experientiae tuae post hoc prorsus sit licentia aut evectiones facere aut sine evectionibus nostris facultatem cursus publici vindicare. cuius rei temeritatem si posthac laudabilitas tua crediderit esse repetendam, scias a te x libras auri, x etiam ab officio, quod tuis iussionibus obsecundat, protinus exigendas, his tantummodo utendi cursus publici facultate concessa, qui legati de diversis gentibus ad nostram clementiam properare festinant. dat. vi kal. mart. constantinopoli caesario et attico conss. (397 febr. 24).
CTh.8.5.58
Idem aa. vincentio praefecto praetorio. si quis mulionem mutationibus deputatum vel sollicitatione vel receptione subtraxerit, per singula capita humana x libras argenti inferre cogatur. et ne sollicitatoribus et occultatoribus sit ullum in aliqua excusatione perfugium, nec mutari quemquam per compensationis simulationem vel absolvi sub aetatis aut debilitatis alicuius obtentu licebit. ideoque iudex, qui sibi hoc vindicaverit ut servum publicum liberet, unam libram auri per homines singulos, officium quoque eius, si legem supprimendo consenserit, simili poena multetur. haec in futurum mansuetudo nostra constituit. in praeteritum autem hoc statuisse sufficiat, ut, si muliones publici repperti fuerint licet senes aut debiles, cum uxoribus suis et omni peculio adque agnatione retrahantur. et cetera. dat. xii kal. mart. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss. (398 febr. 18).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
