Latin
Book 8, lines 8.1.310-8.1.319
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.310-319
Not analysed yet
CTh. 8. 5. 59 [=brev. 8. 2. 1]
Impp. arcad. et honor. aa. messalae pf. p. si quispiam paraveredum aut parangariam non ostensa evectione, quae tamen pro publica facta sit necessitate, praesumpserit*, periculo curatoris sive defensoris et principalium civitatum ad ordinarium iudicem dirigatur, singulas libras auri per singulos paraveredos vel parangarias fisci viribus illaturus. qua in parte si rector provinciae atque officium eius colludium praebere voluerit, duplum ex suis bonis noverit exigendum. dat. xv. kal. dec. stilicone et aureliano coss. haec lex interpretatione non indiget
CTh. 8. 5. 60
Idem aa. messalae praefecto praetorio. animalia publica, dum longe maiore ac periniquo pretio pabula aestimantur, per mancipes adque apparitores aperte vexantur. ne id contingat, sublimitas tua disponat, ut neque pabula mutationibus desint neque provinciales ultra, quam iustitiae sinit ratio, praegraventur. dat. v k. dec. mediolano stilichone et aureliano conss. (400 nov. 27).
CTh. 8. 5. 61
Idem aa. vincentio praefecto praetorio. macrobium illicita praesumptione evectiones fecisse constitit, cum necessitas publica non flagitaret, quique multam temeritatis excepit. ne autem idem in futurum contingat, sublimitas tua vicarios admonebit atque eorum officia interminatione proposita, ut ab huiusmodi usurpatione noverint abstinendum. dat. v id. dec. mediolano stilichone et aureliano conss. (400 dec. 9).
CTh. 8. 5. 62
Idem aa. caesario praefecto praetorio. usurpationem cursus publici penitus iussimus amputari, scilicet ut excepta magnitudine tua praesumendi velocis et clavularii cursus nullus habeat potestatem. quod si quid iudicum vel contemptus vel ignorantiae vitio scita nostri numinis temeranda censuerit, unium. . . . . Quoque officium, quod ei paret, sciat se xxx libris auri esse multandum. dat. iii non. feb. constantinopoli vincentio et fravito conss. (401 [immo 396/7] febr. 3).
CTh. 8. 5. 63
Idem aa. provincialibus provinciae proconsularis. quoniam multos perspeximus illicita praesumptione paraveredos vel parangarias postulare, hac lege sancimus, ut nulli deinceps usurpandi licentia concedatur nisi in causa publica vel manifestis evectionibus destinato. si quis contra fecerit, una libra auri multetur. et cetera. dat. prid. kal. april. mediolano vincentio et fravito conss. (401 mart. 31).