Latin
Book 8, lines 8.1.335-8.1.347
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.335-347
Not analysed yet
CTh. 8. 6. 2
Imppp. theodosius, arcadius et honorius aaa. rufino praefecto praetorio. tractoriae cum stativis solitis bidui tantummodo tempus accipiant. nulli vero penitus cum necessariis praebeantur nisi his tantummodo, qui animalia atque equos sacro usui necessarios prosequuntur, ita tamen, ut his dimissis in tractoriarum corpore praefinitus quinque dierum numerus adscribatur, ut nullus ultra hoc temporis spatium ad residendum in quo libitum fuerit loco copiam nanciscatur. dat. vii kal. sept. constantinopoli arcadio a. ii et rufino consulibus. (392 aug. 26).
CTh. 8. 7. 0. De diversis officiis et apparitoribus et probatoriis eorum
CTh. 8. 7. 1
Imp. constantinus a. ad versennium fortunatum consularem aquarum. promotionis ordo custodiendus est, ut primus in officio sit, qui prior fuerit in consequendo beneficio principali. dat. viii id. mart. thessalonica constantino a. iiii et licinio iiii conss. (315 mart. 8).
CTh. 8. 7. 2
Idem a. ad philippum praefectum praetorio. officiales, quos ex diversis officiis ex protectoribus epistulas impetrasse constiterit, pristinae reddi iubemus militiae. dat. iii non. nov. arelato constantino a. vii et constantio caes. consulibus. (326 [346?] nov. 3).
CTh. 8. 7. 3
Imp. constantius a. ad silvanum comitem et magistrum militum. post alia: universi officiales diversorum officiorum, qui ex protectoribus epistulas meruerunt, officiis pristinis militiaeque reddantur nec opponant quaesitae sibi vocabulum dignitatis. dat. vi kal. iun. sirmi limenio et catullino conss. (349 mai. 27).
CTh. 8. 7. 4
Idem a. ad viros clarissimos praefectos praetorio. post alia: de cohortalibus adque magistrorum equitum et peditum officialibus iubemus, ut minime de cetero ad adorandam purpuram nostram veniant, nisi si sub armis militiam toleraverint et omnibus expeditionibus adfuerint. dat. prid. id. mai. constantio a. vii et constante ii caesare consulibus. (354 [353] mai. 14).
CTh. 8. 7. 5
Idem a. ad praefectos praetorio. post alia: de chartulariis magistrorum equitum et peditum si quis post xxv annos obnoxius curiae fuerit reppertus, habeat privilegium militiae. omnes autem, qui probati fuerint quacumque ratione vel quocumque tempore, perseverent in militia, ii dumtaxat qui ministeriales et paedagogiani et silentiarii et decuriones exsistunt, ita ut post quindecim annos minime ab aliquo inquietentur. et cetera. dav. xv kal. iun. constantio a. vii et constante caes. ii conss. (354 [353] mai. 18).