# Theodosii Imperatoris Codex 8.1.348-355

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 8, lines 8.1.348-8.1.355. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/8.1.348

CTh.8.7.6
Idem a. ad praefectos praetorio. post alia: de largitionalibus comitatensibus et officialibus rationalis rerum privatarum custodiri praecipimus, ut post viginti et quinque annos ad curiam minime revocentur. hoc idem de officialibus praefectorum vicariorum observari sanximus. de primipilaribus vero, quia cursum exhibent, anni decem observandi sunt. officiales enim praefecti urbi propterea, quod non exhibent primipili pastionem, post viginti quinque annos minime persequantur. quod sane ad logografos pertinet, prius promulgatam legem firmam esse volumus. dat. prid. non. oct. constantio a. vii et constante c. ii conss. (354 [353] oct. 6).
CTh.8.7.7
Impp. constantius et constans aa. ad taurum praefectum praetorio. instaurata necessaria sanctione id volumus de cetero custodiri, ne ullus quemquam iudicum probare audeat vel provehere. excipimus tamen officia cursus publici sollicitudinem sustinentia, nec enim tanto muneri adminiculum denegari publica permittit utilitas. quae cum ita sint, ceteris officiis universis eique, quod paret laudabili prudentiae tuae, nullus nisi nostro existente statuto debebit adscribi. dat. vi kal. iun. mediolano, acc. viii id. iul. datiano et cereale conss. (358 [357] mai. 27).
CTh.8.7.8
Impp. valentinianus et valens aa. ad mamertinum praefectum praetorio. praefecturae cornicularios, qui annis singulis ex numero deputatorum exeunt, post transactos corniculos nostram adorare purpuram volumus, quo honore perfunctis, cum iam missionem tenuerint, liberum otium damus, ut ad susceptionem vel cuiuslibet necessitatis officium qui ex corniculario adoraverint minime devocentur. haec igitur missio ea habeat privilegia, quae veterum principum sanctiones habere constiterit. dat. iii kal. feb. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 ian. 30).
CTh.8.7.9
Idem aa. ad germanianum praefectum praetorio. qui de ordinariorum officiis iudicum vel amplitudinis tuae, exceptis his, qui cornicularii honore perfuncti sunt vel his, qui secundum legem purpuram nostram adorarunt, inter protectores domesticos vel scholares militant, ad eius, quod declinare temptarunt, muneris functionem et ad necessitates constringantur mancipatus. dat. vii id. april. remis gratiano et dagalaifo conss. (366 apr. 7).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
