Latin
Book 8, lines 8.1.404-8.1.413
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.404-413
Not analysed yet
CTh. 8. 8. 5
Impp. arcadius et honorius aa. dextro praefecto praetorio. sive a palatinis petantur quae sunt sacris largitionibus inferenda sive quid res privata nostra desideret vel si quod subsidium publicarum necessitatum magnificentia tua per apparitionem suam arcae nomine deposcit, remota exigentium permixtione per rectorem provinciae instantibus officiis memoratis exactionem celebrari decernimus, qui ad se intellegit vel desidiae invidiam vel industriae gloriam pertinere. dat. xvii kal. iun. mediolano olybrio et probino conss. (395 mai. 16).
CTh. 8. 8. 6
Idem aa. ad provinciales et ad proconsules. ne per diversas provinciarum partes aut palatinus exactor accederet aut illustrium virorum apparitor vagaretur vel militaris terror inferret formidinem, hac lege sancimus, ut omnis memoratis intentio ad provinciae rectorem sit, cum eo agant, illo insistente disponente adque agnoscente suo periculo rem peragendam compleant universa. dat. xvii kal. iul. mediolano olybrio et probino conss. (395 iun. 15).
CTh. 8. 8. 7
Idem aa. andromacho praefecto urbi. quicumque e palatio nostro cuiuslibet tituli ad provinciam conmearit compulsor exactor admonitor portitorve praecepti, agens in rebus vel palatinus vel apparitor illustrium potestatum, hoc tantum potestatis arripiat, quod mandatum curae suae specialiter adprobatur, nec, quod iniunctum alteri fuit, collegii iure praesumat, ne, dum hoc sibi invicem mutui officii licentia partiuntur, agant cuncti, quod singulis credebatur. et cetera. dat. prid. id. iul. mediolano olybrio et probino conss. (395 iul. 14).
CTh. 8. 8. 8
Impp. honorius et theodosius aa. iohanni praefecto praetorio. post alia: die sabbata ac reliquis sub tempore, quo iudaei cultus sui reverentiam servant, neminem aut facere aliquid aut ulla ex parte conveniri debere praecipimus, cum fiscalibus commodis et litigiis privatorum constet reliquos dies posse sufficere. et cetera. dat. vii kal. aug. ravenna honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 [412] iul. 26).
CTh. 8. 8. 9
Idem aa. palladio praefecto praetorio. sive ex praetoriano officio sive illustris comitivae sedis largitionum nec non et rei privatae nostrae vel ex quacumque apparitione ad quamcumque necessitatem profligandam quis fuerit destinatus, sciat intra anni metas debere collectis ratiociniis ad proprium iudicem remeare eique suam efficaciam ostendere, quid eius instantia exactum fuerit quidve in debitis habeatur vel penes quos resederit vel cuius culpa aut causa in eadem provincia fuerit derelictum. quod si exacto spatio anni eius regionis visceribus praedator insidens deprehensus fuerit remorari, tunc absolutus cingulo militia abicietur, primoribus eiusdem militiae decem librarum auri multa proposita. sin redire dissimulet, ligatus ferreis nexibus cura provincialis officii sub elogio ad debitum mittatur examen nec ei liberum sit, ut hoc se privilegio aut occasione defendat, quod sibi aliud negotium vel aliam necessitatem post iniunctam esse causetur, cum isdem licentiam auferamus in eadem provincia iterare exactionem. et cetera. dat. x kal. oct. ravenna d. n. theodosio a. vii et palladio conss. (416 sept. 22).