Latin
Book 8, lines 8.1.426-8.1.438
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.426-438
Not analysed yet
CTh. 8. 10. 3
Impp. arcadius et honorius aa. pompeiano proconsuli africae. quotiens compulsor arguitur in depraedatione convictus, non consulta clementia nostra. poenam subeat legibus competentem. dat. prid. kal. ian. mediolano stilichone et aureliano conss. (400 dec. 31).
CTh. 8. 10. 4
Impp. honorius et theodosius aa. euchario proconsuli africae. universa compulsorum genera ex africanis provinciis constituimus esse pellenda, his videlicet restitutis, quae forsitan per temeritatem sustulerant. dat. vi id. aug. ravenna dd. nn. honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 aug. 8).
CTh. 8. 11. 0. Ne quid publicae laetitiae nuntii ex descriptione vel ab invitis accipiant
CTh. 8. 11. 1pr.
Impp. valentinianus et valens aa. ad eugrammimum. cum anni exordia certis inchoanda consulibus nuntiantur, a tenuioribus, sportulae specie, collationis necessitas separetur, ne scilicet discriptione facta pro capitatione aut iugatione quicquam isdem veluti legitimi muneris exprimatur. (364 dec. 16).
CTh. 8. 11. 1. 1
Iubemus tamen, ut viri per provincias emerito iam honore pollentes, praeterea curiales, quos his gradus honore et in collationibus honestate functionis convenit esse finitimos, arbitratu suo tribuant, quantum putaverint largiendum: porro tenuioribus ab hac sorte iniuriosae necessitatis alienis, (364 dec. 16).
CTh. 8. 11. 1. 2
Quod quidem interdicti severitate fieri vetamus in posterum, ut rectores provinciarum vicenis auri libris, porro officia quadragenis constituamus esse multanda, si quicquam pauperes hac adscriptione praebuerint vel his extorqueri quicquam passi fuerint aut aeque, quos contra vetitum fecisse cognoverint, taciturnitate alicuius dissimulationis aboleverint. dat. xvii kal. ian. constantinopoli divo ioviano et varroniano conss. (364 dec. 16).
CTh. 8. 11. 2
Idem aa. provincialibus salutem dicunt. si quando victoriae, si quando laetitiae publicae nuntiantur vel novorum consulum nomina perferuntur, collationi nullus locus, nulla sit licentia; nihil quisquam exigat, nihil audeat postulare. si quis vero honoratorum sponte quid offerre voluerit, id tantum recte dandum iudicamus. ceterum quidquid expostulatum, quidquid fuerit indictum, rector quidem provinciae eius, in qua res ita gesta erit, duplum quod indixerit quodve dare coegerit ex suo fisci viribus pendet, officium autem quadrupli summam pro eadem necessitate persolvet. dat. iii id. ian. mediolano valentiniano et valente augustis conss. (365 ian. 11).