# Theodosii Imperatoris Codex 8.1.439-448

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 8, lines 8.1.439-8.1.448. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/8.1.439

CTh.8.11.3
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad mamertinum praefectum praetorio. si quando faustorum nuntiorum gaudia provincialibus intimantur quotiensque quid per terrarum orbem disseminatur, seu militum illustres victoriae seu strages hostium aut nostri triumphi perferuntur vel hi quos geremus aut deferimus consulatus, nulli publica distributione et arbitrio iudicis munera, quae vocant sportulas, deputentur. ceterum si quis iudicum vim decretorum nostrorum violaverit, eius rei, quae viritim distributa fuerit et coacta, duplicem poenam subibit aut officium quoque, quod ei paruerit, in quattuor partibus multa exaggerata constringat. honorati vero et urbibus suis eminentes ex arbitrio suo, quantum mens tulerit, largiantur. missa a praefecto praetorio die id. feb. mediolano valentiniano nb. p. et victore v. c. conss. (369 [365?] febr. 13).
CTh.8.11.4
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. floro praefecto praetorio. quidquid nostrorum umquam nuntiari coeperit prosperorum, bella si desinent, si oriuntur victoriae, fastis si honor datus fuerit regalium trabearum, compositae pacis si erit efferenda tranquillitas, sacros vultus inhiantibus si forte populis inferemus, haec sine pretio nuntiari excipique sancimus. gerulum iubemus esse castissimum: indices nummarios esse prohibemus: iudices statuimus esse sollicitos, ne turpi colludio quaeratur ex miseris pretium gaudiorum. quod si id sacrilega fuerit dissimulatione violatum, et accipientem pudoris fortunarumque manebit excidium et cogentem par poena multabit et officium triginta librarum auri vexatione quatiatur. dat. iiii non. feb. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss. (383 febr. 2).
CTh.8.11.5 [=brev.8.4.1]
Imppp. valent., theodos. et arcad. aaa. have tatiane, carissime nobis. legem nostram, qua nihil ab invitis provincialibus gratulationis nomine exigendum esse decrevimus, volumus custodiri. dat. iv. kal. mai. mediolano, timasio et promoto coss.
interpretatio. quando gaudia publica nuntiantur, nihil invitis provincialibus gratulationis nomine exigatur
CTh.8.12.0. De donationibus
CTh.8.12.1pr. [=brev.8.5.1pr.]
Imp. constantinus a. ad maximum pf. u. donatio, sive directa sit, sive mortis causa instituta, sive condicionibus* faciendi ac non faciendi suspensa, sive ex aliquo notato tempore promissa, sive animo dantium accipientiumve sententiis, quantum ius sinit, cognominata, sub hac fieri debet observatione, ut, quas leges indulgent, actiones, condiciones* pactionesque contineat, hisque penitus cognitis vel recipiantur, si complacitae sunt, vel reiiciantur, si sunt molestae; ita ut minorum defensores, si per eos donationum condicio* neglecta est, rei amissae periculum praestent.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
