Latin
Book 8, lines 8.1.449-8.1.453
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.449-453
Not analysed yet
CTh. 8. 12. 1. 1 [=brev. 8. 5. 1. 1]
In conscribendis autem donationibus nomen donatoris, ius ac rem notari oportet, neque id occulte aut per imperitos aut privatim, sed aut tabula, aut quodcumque* aliud materiae tempus dabit, vel ab ipso vel ab eo, quem sors ministraverit, scientibus plurimis perscribatur.
CTh. 8. 12. 1. 2 [=brev. 8. 5. 1. 2]
Et corporalis traditio subsequatur ad excludendam vim atque irreptionem advocata vicinitate, omnibusque arbitris adhibitis, quorum postea fide probabitur, donatam rem, si est mobilis, ex voluntate traditam donatoris, vel, si immobilis, abscessu donantis novo domino patefactam, actis etiam annectendis, quae apud iudicem vel magistratus conficienda sunt. dat. iii. non febr. roma, sabino et rufino coss.
interpretatio. donatio aut directa est aut mortis causa conscribitur. directa donatio est, ubi in praesenti res donata traditur. mortis causa donatio est, ubi donator, dum advivit, rem, quam donat, sibi reservat, scribens: si prius mortuus fuero quam tu, res mea ad te perveniat, ut postea ad illum, cui donat, non ad heredes donatoris res donata perveniat. quod si prius moriatur, cui res mortis causa donata est, res in iure permaneat donatoris. est et alia donatio, ubi donator obligat illum, cui donat, ut aliquid faciat aut non faciat, id est, si aliquid iubeat fieri, quod impossibile iudicetur, aut quod honestati contrarium videatur; aut si id ordinet fieri, quod honestum est et possit impleri: quia tunc infirmatur donatio, quando condiciones* honestatis possibilis impletae non fuerint. nam si inhonestae et impossibiles condiciones* ponantur, remotis condicionibus* firma donatio est. est item et alia, in qua sibi donator certum tempus possessionis reservat. quae tamen omnes donationes superius comprehensae si modum excesserint lege conscriptum, unde possint certae personae de immodica donatione proponere, hoc est si quartam sibi facultatis suae donator non reservaverit, non valebunt. sed praeterea illa donatio contra legem est, si quis rem in lite positam, quae repetitur, aut recto ordine donet aut condicionem* contra bonos mores, hoc est causam cuiuslibet criminis, donator in donatione conscribat. minoribus vero si quid fuerit per donationem a quocumque* oblatum sive collatum, tutores vel curatores eorum debent studere, ne quid firmitati donationis desit. quod si eorum negligentia donatio ad effectum perducta non fuerit, ad eorum dispendium pertinebit, ita ut quicquid minores de donatione perdiderint, curatores vel tutores illis de propria facultate restituant. in conscribendis autem donationibus hic ordo servandus est, ut donatio nomen prius contineat donatoris vel illius, cui donatur deinde res, quae donantur, sive in agris sive in mancipiis sive in quibuslibet rebus atque corporibus, nominatim in donatione conscribendae sunt, non occulte, sed publice, non privatim vel secrete, sed aut in tabulis aut in chartis aut ubicumque* legatur facta donatio. quam tamen donationem, si literas novit, donator ipse subscribat: si vero ignorat, praesentibus plurimis eligat, qui pro ipso subscribat: et hanc ipsam donationem gestorum solennitas et corporalis traditio subsequatur, ita ut, si mobilia donantur, praesentibus plurimis tradantur: si vero ager vel domus donatur, quod moveri non potest, ut inde donator abscedat et novo domino pateat res donata, si tamen sibi de his rebus usumfructum donator non reservaverit. gesta vero donationum aut apud iudicem aut apud curiam alleganda sunt