# Theodosii Imperatoris Codex 8.1.488-500

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 8, lines 8.1.488-8.1.500. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/8.1.488

interpretatio. si quis filius donatione matris aliquid fuerit consecutus et eam postmodum laeserit, probatis in iudicio laesionis causis, donationem mater, si voluerit, in integrum revocabit. quod si mater haec, quae filio donavit, ad secundas nuptias transierit, contra donationem per quamcumque* occasionem veniendi nullam habeat potestatem, servatis de reliquo legibus, quae sub titulo de secundis nuptiis continentur
CTh.8.13.5
Imppp. theodosius, arcadius et honorius aaa. victorio proconsuli asiae. maritus donationes, quas instabiles esse testatur, formata legibus repetat actione. dat. v kal. iul. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 iun. 27).
CTh.8.13.6 [=brev.8.6.4]
Impp. theodos. et valent. aa. ad senatum. post alia: donationem circa filium filiamve, nepotem neptemve, pronepotem proneptemve emancipationis tempore celebratam pater seu avus vel proavus revocare non poterit, nisi edoctis manifestissimis causis, quibus eam personam, in quam collata donatio est, contra ipsam venire pietatem, et ex causis, quae legibus continentur, fuisse constabit ingratam. quas tamen causas in cognitione discuti oportebit, et nostro admitti iudicio, quum hoc inter partes competenti visum fuerit cognitori. alias iubemus non audiri parentis querelas etc. dat. viii. id. nov. ravenna, dd. nn. theodos. xii. et valentin. ii. aa. coss.
interpretatio. si quis filio, filiae, nepoti ex filio vel pronepoti ex nepote emancipationis tempore aliquid donaverit, id nisi probatis in iudicio manifestis offensarum causis revocare non poterit
CTh.8.14.0. [=brev.8.7.0.] De ingratis liberis.
CTh.8.14.1 [=brev.8.7.1]
Imppp. valent., valens et grat. aaa. ad praetextatum pf. u. filios contumaces, qui patres vel acerbitate convicii vel cuiuscumque* atrocis iniuriae dolore pulsassent, leges, emancipatione rescissa, damno libertatis immeritae mulctare voluerunt. dat. v. kal. sept. ambianis, lupicino et iovino coss.
interpretatio. filii emancipati, si iniuriam patri gravem, quae probari possit, intulerint et convicti fuerint hoc fecisse, rescissa emancipatione in familiam revocentur
CTh.8.15.0. De his, quae administrantibus vel publicum officium gerentibus distracta sunt vel donata
CTh.8.15.1
.........Agrippina dixit: tw topw ekeinw ouk epagarxei. constantinus a. dixit: sed iure continetur, ne quis in administratione constitutus aliquid compararet, unde quidem nihil interest, an in suo pago an in alieno comparavit, cum constet contra ius eundem comparasse. et adiecit: ignoratis fiscale effici totum, quidquid administrantes comparaverint? agrippina dixit: tou topou ekeinou praipositos ouk en: ega egorasa para tou adelfou autou, ide ai wnai. constantinus a. dixit: recipient a venditore codia et agrippina competens pretium. (.....).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
