# Theodosii Imperatoris Codex 8.1.501-512

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 8, lines 8.1.501-8.1.512. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/8.1.501

CTh.8.15.2 [=brev.8.8.1]
Imp. constantinus a. ad veronicianum vicarium asiae. post alia: damus provincialibus facultatem, ut, quicumque* sibi a numerariis, qui diversis rectoribus obsequuntur, conquesti fuerint aliquas venditiones extortas, irritas inanesque efficiant, et male vendita ad venditoris dominium revertantur, amissione etiam pretii illicitis ac detestandis emptoribus* puniendis. dat. xiv. kal. iun. optato et paulino coss. haec lex expositione non indiget.
CTh.8.15.3pr.
Impp. valentinianus et valens aa. ad iovinum praefectum urbi. princeps cornicularius commentariensis numerarius et ordinarii per singula officia possessionum adque aedium nec non etiam mancipiorum comparationem sciant sibi esse praeclusam. sive igitur in ipsis provinciis, in quibus memorata officia sustinere noscuntur, constiterit eos esse progenitos seu in aliis, omni modo a praedictis comparationibus per provincias, in quibus militant, temperare debebunt. (364 apr. 11).
CTh.8.15.3.1
Solas tamen res paternas memoratos mercari posse praecepimus, ita ut apud rectorem provinciae non minoribus pretiis, quam ratio aequitatis exposcit, venditio celebretur. dat. iii id. april. constantinopoli divo ioviano et varroniano conss. (364 apr. 11).
CTh.8.15.4
Idem aa. senecae. post alia: vim illius legis aspicito eique pareto, qua proxime constitutum est, ut publicum munus agitantes nihil in suscepto mercarentur officio. dat. v kal. iul. valentiniano et valente aa. conss. (365 iun. 27).
CTh.8.15.5pr.
Idem aa. ad probum praefectum praetorio. omnis se turpibus nundinis administrator abstineat: idem sibi altior iudex, idem mediae dignitatis, idem quicumque vel minimus putet esse praescriptum. (365? 368? 370? 373? aug. 3).
CTh.8.15.5.1
Nemo in provincia quam tuetur, donec in eadem commorabitur, aliquid comparandi sumat adfectum: similiter administrantium socii adque participes, quaedam enim uniuscuiusque portio videtur adsessor. patronos etiam fisci ab his contractibus iubemus inhiberi et qui principatum officiorum gerunt seu corniculum quique commentariensium nomine exosa miseris claustra custodiunt tabularios quoque provinciarum et urbium singularum pari condicione constringimus; identidem numerarii praefecturae vel vicariae potestatis observent. praeterea officiales adque municipes, qui exactiones quascumque susceperint, eos etiam, quibus vel discussionis indago vel negotium censuale mandatur, insuper principales, a quibus distributionum omnium forma procedit, curatores etiam lex ista contineat. (365? 368? 370? 373? aug. 3).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
