Latin
Book 8, lines 8.1.513-8.1.520
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.513-520
Not analysed yet
CTh. 8. 15. 5. 2
Verum si qui ex his medio muneris sui tempore vel privatim aliquid emisse vel publice detegetur, in irritum gesta revocentur, comparatores autem contra interdicta. . . . . Mati non modo his, quae per semet ipsos vel per aliam fuerint empta personam, sive agri sint sive domus sive mancipia seu quaecumque mobilia, sed etiam ea pecuniae taxatione, quam dederint, exuantur. nec ullus inquirat, utrum civiliter rem actam constet an turbide. nec obsit propria reposcenti vel venditio interiecta vel largitas vel mentio ulla legati, nam utcumque in alterum res fuerit a comparatore translata, quam emi in officio non oportuit, liberum corporis persequendi praestamus arbitrium. (365? 368? 370? 373? aug. 3).
CTh. 8. 15. 5. 3
Adiungimus autem, ut, si domini corporum venditorum, postquam emptores coeperint esse privati, quinquennio integro in repetitione cessaverint, continuo sibi fiscus usurpet, quae contra hoc vetitum vendita docebuntur. dat. iii non. aug. sirmio valentiniano et valente aa. conss. (365? 368? 370? 373? aug. 3).
CTh. 8. 15. 6pr.
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. floro praefecto praetorio. quicumque administranti provinciam provinciasve adque indifferenter sub quoquo apice potestatis quid donaverit, repetendi usque ad quintum annum proximum, ex quo idem privatus esse coeperit, habeat facultatem. (380 iun. 17).
CTh. 8. 15. 6. 1
Adque hoc scito nostro non unam iudicis personam comprehendimus, sed latius studio provisionis excurrimus. sive igitur ei sive eius uxori, filio filiaeve, nepoti nepti et deinceps in infinitum, indifferenter emancipato an in sacris agenti, patri matri, fratri sorori, socero socrui et qui in consilio erit domesticove, coactam quis, sui palam vi adhibita seu clam et latenter imposita, prompserit largitatem, eam non secus repetere queat intra ea quae praescripsimus tempora, ac si de iure ipsius nullo vel inchoatae alienationis titulo recessisset, ita ut ad repetendam possessionem ne denuntiatione quidem opus sit, sed sufficiat apud iudicem, cuius ea de re notio erit, docuisse tempus, quo liberalitas sit parata, quo patefacto non secus ad eundem possessio cum fructibus revertatur, ac si ex eius numquam iure migrasset. (380 iun. 17).