# Theodosii Imperatoris Codex 8.1.521-536

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 8, lines 8.1.521-8.1.536. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/8.1.521

CTh.8.15.6.2
Donatoris autem heredibus similem relinquimus actionem, si donator eo tempore obierit, quo adhuc in potestate is degerit, cuius obtentu videtur expressa donatio. sin autem donator superstes fuit, quamdiu is abierit potestate, tum heredum extinguimus actionem, maxime cum donator non stantem ab initio donationem taciturnitatis suae videatur firmasse consensu. dat. xv kal. iul. thessalonicae gratiano a. v et theodosio a. i consulibus. (380 iun. 17).
CTh.8.15.7
Idem aaa. floro praefecto praetorio. numerarii nihil emant, nihil contrahant. et cetera. dat. xviii kal. oct. constantinopoli antonio et syagrio conss. (382 sept. 14).
CTh.8.15.8
Impp. arcadius et honorius aa. caesario praefecto praetorio. omnes, quos olim legum forma complectitur, amplissimae etiam potestatis nihil administrationis suae tempore aut emptionis aut donationis titulo consequantur. dat. iii id. iul. constantinopoli caesario et attico vv. cc. conss. (397 iul. 13).
CTh.8.16.0. De infirmandis poenis caelibatus et orbitatis
CTh.8.16.1pr.
Imp. constantinus a. ad populum. qui iure veteri caelibes habebantur, inminentibus legum terroribus liberentur adque ita vivant, ac si numero maritorum matrimonii foedere fulcirentur, sitque omnibus aequa condicio capessendi quod quisque mereatur. nec vero quisquam orbus habeatur: proposita huic nomini damna non noceant. (320 ian. 31).
CTh.8.16.1.1
Quam rem et circa feminas aestimamus earumque cervicibus imposita iuris imperia velut quaedam iuga solvimus promiscue omnibus. (320 ian. 31).
CTh.8.16.1.2
Verum huius beneficii maritis et uxoribus inter se usurpatio non patebit, quorum fallaces plerumque blanditiae vix etiam opposito iuris rigore cohibentur, sed maneat inter istas personas legum prisca auctoritas. dat. prid. kal. feb. serdicae, proposita kal. april. romae constantino a. vi et constantino c. conss. (320 ian. 31).
CTh.8.17.0. De iure liberorum
CTh.8.17.1
Impp. arcadius et honorius aa. ad caesarium praefectum praetorio. sancimus, ut sit in petendo iure liberorum sine definitione temporis licentia supplicandi, nec implorantum preces aetas vel tempus impediat, sed sola miseris ad poscendum auxilium sufficiat desperatio liberorum. dat. vii id. mai. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 mai. 9).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
