# Theodosii Imperatoris Codex 8.1.560-566

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 8, lines 8.1.560-8.1.566. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/8.1.560

CTh.8.18.5
Idem a. ad leontium com. or. qui se patris negat heredem, defuncti avi suscipere facultates non potest, maxime emancipatus, nisi per bonorum possessionem ad huiusmodi beneficium pervenerit. et quod maternus avus relinquit, patri adquiritur, et si legatum fideiconmissumve esset solutum, bonorum patris effectum est. quod si fideiconmissi dies legative iam cesserat, ad heredes patris petitio devoluta est. si vero filius familias ab avo suo materno heres ostenditur institutus, patre cernere iubente filioque cernente persona filii media hereditas pervenit ad patrem. dudum si quidem placuisse patet, ut possessio longi temporis in hereditatibus ad filios delatis inefficax esset adque patribus eas sola sollemnitas cretionis adquireret, sed excepta causa maternorum bonorum: ita adquiri non debere certissimum est, in quibus vis ac vocabulum cretionis expulsum est. nec vero dubitari potest, si priusquam legati vel fideiconmissi cederet dies aut iussu patris diceret cretionem, propriae potestatis effectus est, arbitrio suo eundem haec potuisse conquirere. dat. viii id. april. limenio et catullino conss. (349 apr. 6).
CTh.8.18.6 [=brev.8.9.3]
Imppp. grat., valent. et theodos. aaa. ad hesperium pf. p. quemadmodum maternas facultates venditione vel donatione transscribere in alias personas patribus non licet, ita ea, quae pater matris ac mater quaeque avus matris aut avia nepotibus pronepotibusve donaverint sive ab intestato reliquerint, patribus alienare non liceat. delatae vero ab extraneis sive ex transversa linea facultates, praeterquam ab his necessitudinibus, quas locuti sumus, patribus conferant, quicquid filiis positis in eorum potestate detulerint. dat. prid. kal. aug. acc. iv. kal. sept. ausonio et olybrio vv. cc. coss.
interpretatio. pater uxore mortua filiorum bona ita possideat, ut ex his ei nec vendere aliquid liceat, nec donare, nec quolibet alio ordine alienare: similiter et quaecumque* avi vel proavi materni nepotibus neptibus, pronepotibus proneptibusve donaverint vel fortasse reliquerint, in alias personas transferre patri quolibet ordine non licebit. sane si quae extraneorum donatione vel munere filiis in familia positis facultates accesserint, vel alii parentes, quam qui supra nominati sunt, contulerint, id totum patribus acquiratur, ut faciendi ex hoc, quod voluerint, habeant potestatem
CTh.8.18.7 [=brev.8.9.4]
Impp. arcad. et honor. aa. florentino pf. u. quicquid avus avia, proavus proavia nepoti nepti, pronepoti pronepti cuiuslibet tituli largitate contulerint, id est testamento, fideicommisso, legato, codicillo, donatione vel etiam intestati successione, pater filio filiaeve integra illibataque custodiat, ut vendere, donare, relinquere alteri aut obligare non possit, ut, quemadmodum ipse super his licentiam totius potestatis amittit, ita defuncto eo, filio filiaeve praecipua computentur, nec ab illis, qui ex patre sunt, consortibus vindicentur. supplicandi etiam in futurum contra haec licentiam summovemus etc. dat. id. oct. mediolano, olybrio et probino coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
