# Theodosii Imperatoris Codex 8.1.591-594

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 8, lines 8.1.591-8.1.594. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/8.1.591

CTh.8.19.1 [=brev.8.10.1]
Impp. theodos. et valent. aa. ad senatum. post alia: quum venerandae leges vetuerint patribus iure potestatis conquiri, quicquid eorum filiis avus avia, proavus proavia, alio modo a linea materna venientes quocumque* titulo contulissent: hoc quoque convenit observari, ut, quicquid vel uxor marito non emancipato vel maritus uxori in potestate positae quocumque* titulo vel iure contulerit sive transmiserit, hoc patri nullatenus acquiratur, atque ideo in eius tantum, cui delatum est, iure durabit etc. dat. viii. id. nov. ravenna, dd. nn. theodos. xii. et valentin. ii. aa. coss.
interpretatio. sicut id, quod avus vel avia materna nepotibus, pronepotibus positis in patris potestate donaverint, patri non acquiritur, ita et quicquid maritus uxori vel uxor marito in patris potestate positis donaverint aut testamento dimiserint, id ad patris dominium minime pertinebit, sed hoc sibi filii ad integrum vindicabunt
Theodosian Code Ius Romanum The Latin Library The Classics Page

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
