# Theodosii Imperatoris Codex 8.1.70-78

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 8, lines 8.1.70-8.1.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/8.1.70

interpretatio. sive in solida provincia sive per singulas civitates tabularii fuerint ordinati, hoc est, qui rationes publicas tractant, ingenui a provincialibus ordinentur: coloni vel servi ad hoc officium nullatenus admittantur, quia, quibus fides publica committenda est, tales eligi debebunt, de quibus querela esse non possit. quod si dominus colonum vel servum suum tabularium esse consenserit, pro consensu dominus hac mulcta feriatur, ut quicquid colonus ille vel servus detrimenti admiserit, hoc dominus sine mora restituat: colonus ille vel servus verberatus fisci viribus addicatur
CTh.8.3.0. De privilegiis apparitorum magisteriae potestatis
CTh.8.3.1
Impp. valentinianus et valens aa. ad artemium correctorem. post alia: qui sese in officiis magistrorum equitum ac peditum militasse ac militare monstraverint, ab omni nominationis iniuria excusentur. eligendi autem erunt susceptores e diversis officiis, etiam ex largitionalibus civitatum, qui utique extra palatium degunt. dat. xiii kal. oct. aquileia, acc. xv kal. nov. salerni divo ioviano et varroniano conss. (364 sept. 19).
CTh.8.4.0. De cohortalibus principibus corniculariis et primipilaribus
CTh.8.4.1
Imp. constantinus a. ad constantium praefectum praetorio. quoniam iniquissime tyrannus constituit, ut, qui ex cohortali militia honestam missionem et vacationem rerum suarum meruerint, civilibus officiis et curiae necessitatibus inserviant, placet hac lege cessante eos, qui cohortali militia completis xx stipendiis discesserint, ad nulla deinceps civilia munera vel curiae devocari. quam rem et circa officiales praesidum observari conveniet. dat. iiii kal. mai. constantino aug. iiii et licinio iiii conss. (315 [324] apr. 28).
CTh.8.4.2
Idem a. edicto suo ad afros. stationariis primipilarium, quorum manifesta sunt loca, coram mandatum est, ut, si extra modum aliquid extorserint, sciant se capite puniendos: praeterea ne carcerem habeant neve quis personam pro manifesto crimine apud se habeat in custodia neve quis amplius quam duos agasones ex provincia secum habeat vel de numidia sibi adiungat neve ex aliis provinciis agasonem habeat vel qui alicuius iam stationarii minister fuit. proposita vi id. mai. karthagine constantino a. iiii et licinio iiii conss. (315 mai. 10).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
