# Theodosii Imperatoris Codex 9.1.101-108

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 9, lines 9.1.101-9.1.108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/9.1.101

CTh.9.2.2
Impp. valentinianus et valens aa. valentino consulari piceni. quisquis fuerit, quem crimen pulsat, quem negotium tangit, comprehensum eum iudex sub custodia constituat atque ita vel causae meritum vel personae qualitatem ad nos referat, vel, si longius fuerimus, ad illustres viros praefectos praetorio, sive ad magistros militum, si militaris fuerit persona, ne sub specie vel verae vel ementitae dignitatis facinora dilabantur. dabimus enim formam, quam unusquisque iudex sequetur in eo, qui reus fuerit inventus. interim ille, qui in suspicionem venerit negotii criminalis, cuiuscumque honoris esse dicatur, comprehensus ex officio non recedat. dat. xi kal. feb. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 ian. 22).
CTh.9.2.3
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. eutropio praefecto praetorio. nullus in carcerem, priusquam convincatur, omnino vinciatur. ex longinquo si quis est acciendus, non prius insimulanti adcommodetur adsensus quam sollemni lege se vinxerit et in poenam reciproci stilo trepidante recaverit. eique qui deducendus erit ad disponendas res suas componendosque maestos penates spatium coram loci iudice aut etiam magistratibus dierum xxx tribuatur, nulla remanente aput eum qui ad exhibendum missus est copia nundinandi. qui posteaquam ad iudicem venerit, adhibita advocatione ius debebit explorare quaesitum ac tamdiu pari cum accusatore fortuna retineri, donec reppererit cognitio celebrata discrimen. dat. iii kal. ian. constantinopoli gratiano v et theodosio i aa. conss. (380 dec. 30).
CTh.9.2.4
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. drepanio proconsuli africae. neminem iudicio exhibendum esse praecipimus, nisi de cuius exhibitione iudex pronuntiaverit. dat. prid. non. feb. mediolano valentiniano a. iiii et neoterio conss. (390 febr. 4).
CTh.9.2.5
Impp. honorius et theodosius aa. caeciliano praefecto praetorio. defensores civitatum, curatores, magistratus et ordines oblatos sibi reos in carcerem non mittant, sed in ipso latrocinio vel congressu violentiae aut perpetrato homicidio, stupro vel raptu vel adulterio deprehensos et actis municipalibus sibi traditos expresso crimine prosecutionibus arguentium cum his, a quibus fuerint accusati, mox sub idonea prosecutione ad iudicium dirigant. et cetera. dat. xii kal. feb. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 ian. 21).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
