Latin
Book 9, lines 9.1.116-9.1.127
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.116-127
Not analysed yet
CTh. 9. 3. 2
Idem a. ad evagrium. si quis in ea culpa vel crimine fuerit deprehensus, quod dignum claustris carceris et custodiae squalore videtur, auditus aput acta, cum de admisso constiterit, poenam carceris sustineat atque ita postmodum eductus aput acta audiatur. ita enim quasi sub publico testimonio commemoratio admissi criminis fiet, ut iudicibus inmodice saevientibus freni quidam ac temperies adhibita videatur. dat. iii non. feb. heracleae constantino a. vii et constantio caes. conss. (326 febr. 3).
CTh. 9. 3. 3 [=brev. 9. 2. 1]
Imp. constantius a. acyndino pf. p. quoniam unum carceris conclave permixtos secum criminosos includit, hac lege sancimus, ut, etiamsi poenae qualitas permixtione iungenda est, sexum tamen disparem diversa claustrorum habere tutamina iubeatur. dat. non. april. acyndino et proculo coss.
interpretatio. viri et mulieres, etiamsi criminis aequalitate iungantur, non tamen in unius carceris custodia teneantur
CTh. 9. 3. 4
Impp. valentinianus et valens aa. ad valerianum vicarium hispaniarum. post alia: nullus ante carceris custodiae mancipetur, quam ab eo, qui in accusationem eius erupit, in codice publico sollemnia inscriptionis impleta sint. praelata litteris v. c. vicarii vi id. sep. veronae valentiniano et valente aa. conss. (365 sept. 8).
CTh. 9. 3. 5 [=brev. 9. 2. 2]
Imppp. valent. ,valens et grat. aaa. ad probum pf. p. ad commentariensem receptarum personarum custodia observatioque pertineat, nec putet hominem abiectum atque vilem obiiciendum esse iudiciis, si reus condicione* aliqua fuerit elapsus. nam ipsum volumus eius poena consumi, cui obnoxius docebitur fuisse, qui fugerit. si vero commentariensis necessitate aliqua procul ab officio egerit, adiutorem eius pari iubemus invigilare cura, et eadem statuimus legis severitate constringi. dat. iii. kal. iul. contionaci, gratiano a. ii. et probo coss.
interpretatio. si de carcere reus fugerit, ab eo, cui est traditus, requiratur: qui si eum non potuerit praesentare, noverit negligens custos, illius se aut damnum aut poenam, qui fugerit, subiturum
CTh. 9. 3. 6
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. eutropio praefecto praetorio. de his quos tenet carcer id aperta definitione sancimus, ut aut convictum velox poena subducat aut liberandum custodia diuturna non maceret. temperari autem ab innoxiis austera praeceptione sancimus et praedandi omnem segetem de neglegentia iudicum provinciarum ministris feralibus amputamus. nam nisi intra tricensimum diem semper commentariensis ingesserit numerum personarum, varietatem delictorum, clausorum ordinem aetatemque vinctorum, officium viginti auri libras aerario nostro iubemus inferre, iudicem desidem ac resupina cervice tantum titulum gerentem extorrem impetrata fortuna decem auri libris multandum esse censemus. dat. iii kal. ian. constantinopoli gratiano v et theodosio i aa. conss. (380 dec. 30).