Latin
Book 9, lines 9.1.150-9.1.156
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.150-156
Not analysed yet
interpretatio. liberti accusatores patronorum, ubi primum in accusationis vocem proruperint, puniantur
CTh. 9. 7. 0. Ad legem iuliam de adulteriis
CTh. 9. 7. 1 [=brev. 9. 4. 1]
Imp. constantinus a. africano v. c. quae adulterium commisit, utrum domina cauponae an ministra fuerit, requiri debebit, et ita obsequio famulata servili, ut plerumque ipsa intemperantiae vina praebuerit; ut, si domina tabernae fuerit, non sit a vinculis iuris excepta, si vero potantibus ministerium praebuit, pro vilitate eius, quae in reatum deducitur, accusatione exclusa, liberi, qui accusantur, abscedant, quum ab his feminis pudicitiae ratio requiratur, quae iuris nexibus detinentur, hae autem immunes a iudiciaria severitate praestentur, quas vilitas vitae dignas legum observatione non credidit. dat. iii. non. febr. heracleae, constantino a. vii. et constantio c. coss.
interpretatio. tabernae domina, hoc est uxor tabernarii, si inventa fuerit in adulterio, accusari potest: si vero eius ancilla vel quae ministerium tabernae praebuit, in adulterio fuerit deprehensa, pro vilitate dimittetur. sed et ipsa tabernarii uxor, si tam vilis ministerii officium egerit et in adulterio fuerit deprehensa, accusari non potest a marito
CTh. 9. 7. 2 [=brev. 9. 4. 2]
Idem a. ad euagrium pf. p. quamvis adulterii crimen inter publica referatur, quorum delatio in commune omnibus sine aliqua legis interpretatione conceditur, tamen, ne volentibus temere liceat foedare connubia, proximis necessariisque personis solummodo placet deferri copiam accusandi, hoc est patri vel consobrino et consanguineo maxime fratri, quos verus dolor ad accusationem impellit. sed et his personis legem imponimus, ut crimen abolitione compescant. in primis maritum genialis tori vindicem esse oportet, cui quidem ex suspicione etiam ream coniugem facere, nec intra certa tempora inscriptionis vinculo contineri, veteres retro principes annuerunt. extraneos autem procul arceri ab hac accusatione censemus. nam etsi omne genus accusationis necessitas inscriptionis adstringat, nonnulli tamen proterve id faciunt et falsis contumeliis matrimonia deformant. pp. nicomediae vii. kal. mai. ,constantino a. vii. et constantio c. coss.