# Theodosii Imperatoris Codex 9.1.157-168

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 9, lines 9.1.157-9.1.168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/9.1.157

interpretatio. in adulterio extraneam mulierem nullus accuset, sed propinqui, ad quorum notam pertinet, hoc est frater germanus, frater patruelis, patruus et consobrinus, qui tamen ante inscriptionem, si accusata acquieverit, possunt per satisfactionem veniam promereri. reliqui ab accusatione prohibentur. maritis sane etiam ex suspicione accusare permissum est
CTh.9.7.3
Impp. constantius et constans aa. ad populum. cum vir nubit in feminam, femina viros proiectura quid cupiat, ubi sexus perdidit locum, ubi scelus est id, quod non proficit scire, ubi venus mutatur in alteram formam, ubi amor quaeritur nec videtur, iubemus insurgere leges, armari iura gladio ultore, ut exquisitis poenis subdantur infames, qui sunt vel qui futuri sunt rei. dat. prid. non. dec. mediolano, proposita romae xvii kal. ianuar. constantio iii et constante ii aa. conss. (342 dec. 4).
CTh.9.7.4pr. [=brev.9.4.3pr.]
Imppp. grat., valent. et theodos. aaa. cynegio pf. p. in adulterii quaestione ab omni familia, non solum mariti, sed etiam uxoris, quae tamen tunc temporis domi fuerit, quo adulterium dicatur admissum, quaerendum est sine defensione cuiusquam.
CTh.9.7.4.1 [=brev.9.4.3.1]
Idem volumus, et si forte mulier marito mortis parasse insidias vel quolibet alio genere voluntatem occidendi habuisse inveniatur.
CTh.9.7.4.2 [=brev.9.4.3.2]
Parem etiam condicionem* in interrogatione mancipiorum servari volumus, si forte maritus eo modo insectetur uxorem. dat. iii. id. dec. constantinopoli, arcadio a. i. et bautone coss.
interpretatio. de adulterio uxorum mariti per tormenta familiae utriusque, hoc est suae et uxoris quaerere permittuntur; si tamen illo tempore, quo admissum dicitur, haec ipsa mancipia praesentia aut in eadem domo fuisse probantur. similiter et si mortem sibi ab uxore adultera maritus paratam fuisse conqueratur, utriusque familiae discussione quaeri licet. similiter etiam familiae utriusque poena quaerendum est, si maritus mortem uxori qualibet ratione paraverit
CTh.9.7.5 [=brev.9.4.4]
Imppp. valent., theodos. et arcad. aaa. cynegio pf. p. ne quis christianam mulierem in matrimonium iudaeus accipiat, neque iudaeae christianus coniugium sortiatur. nam si quis aliquid huius modi admiserit, adulterii vicem commissi huius crimen obtinebit, libertate in accusandum publicis quoque vocibus relaxata. dat. iii. id. mart. thessalonica, theodos. a. ii. et cynegio coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
