Latin
Book 9, lines 9.1.169-9.1.179
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.169-179
Not analysed yet
interpretatio. nec iudaeus christianam nec christianus iudaeam ducat uxorem. quod si fecerit, cuiuslibet accusatione velut in adulteros vindicetur
CTh. 9. 7. 6 [=brev. 9. 4. 5]
Iidem aaa. orientio vicario urbis romae. omnes, quibus flagitii usus est, virile corpus muliebriter constitutum alieni sexus damnare patientia (nihil enim discretum videntur habere cum feminis), huius modi scelus spectante populo flammis vindicibus expiabunt. pp. in foro traiani viii. id. aug. ,valentin. a. iv. et neoterio coss. haec lex interpretatione non indiget.
CTh. 9. 7. 7 [=brev. 9. 4. 6]
Imppp. theodos. ,arcad. et honor. aaa. rufino pf. p. adulterii accusatione proposita, praescriptiones civiles, quibus aut dos repeti fingitur, aut ex ratione aliqua debitum flagitatur, quae occurrere atque perstrepere examini consuerunt, iussimus sequestrari, nec earum obice aliquid negotio tarditatis afferri; sed accusatione fundata, hoc est quum, quo iure quove tempore actio fuerit intromissa, constiterit, discutiatur crimen, facti qualitas publicetur, quum et iurgia, quae magnitudine superant, praeponantur, et civilis actio criminali iure postponatur, idem tamen, quum competere coeperit, habitura momenti, dummodo non obsit examini. dat. vii. id. dec. constantinopoli, arcadio a. ii. et rufino coss.
interpretatio. quum adulterium maritus accusator obiecerit, dotis aut donationis repetitio conquiescat quia civilem repetitionem misceri criminali accusationi non oportet
CTh. 9. 7. 8 [=brev. 9. 4. 7]
Iidem aaa. rufino pf. p. si qui adulterii fuerint accusati et obtentu proximitatis intentata depulerint, per commemorationem necessitudinis fidem crimini derogando, dum existimatur non debere credi, quod allegatur, non potuisse committi, hi si postmodum in nuptias suas consortiumque convenerint, facinus illud, quo fuerint accusati, manifesta fide atque indiciis evidentibus publicabunt. unde si qui eius modi reperti fuerint, iussimus in eosdem severissime vindicari, et veluti convictum facinus confessumque puniri. dat. prid. non. dec. constantinopoli, theodos. a. iii. et abundantio v. c. coss.
interpretatio. qui in adulterio accusantur et se propinquitatis aut amicitiarum excusatione defenderint, si fortasse quolibet tempore secretum crimen publica coniunctione prodiderint, eos velut manifestos adulteros puniri placet
CTh. 9. 7. 9
Idem aaa. gildoni comiti et magistro utriusque militiae per africam. si quis adulterii reus factus accusatoris mariti forum declinare temptaverit, in hoc non possit eludere, nec praerogativa militari defensetur, ibi confestim audiendus, ubi fuerit accusatus. dat. iii kal. ianuar. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 dec. 30).