# Theodosii Imperatoris Codex 9.1.180-192

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 9, lines 9.1.180-9.1.192. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/9.1.180

CTh.9.8.0. [=brev.9.5.0.] Si quis eam, cuius tutor fuerit, corruperit.
CTh.9.8.1 [=brev.9.5.1]
Imp. constantinus a. ad bassum vicarium italiae. post alia: ubi puellae ad annos adultae aetatis accesserint et adspirare ad nuptias coeperint, tutores necesse habeant comprobare, quod puellae sit intemerata virginitas, cuius coniunctio postulatur. quod ne latius porrigatur, hic solus debet tutorem nexus adstringere, ut se ipsum probet ab iniuria laesi pudoris immunem. quod ubi constiterit, omni metu liber optata coniunctione frui debebit; officio servaturo, ut, si violatae castitatis apud ipsum facinus haereat, deportatione plectatur, atque universae eius facultates fisci viribus vindicentur, quamvis eam poenam debuerit sustinere, quam raptori leges imponunt. dat. prid. non. april. aquileia, constantino a. vi. et constantino c. coss.
interpretatio. ubi primum puellae sub tutore viventes ad annos pervenerint nuptiales, et quicumque* petitor accesserit, non prius puella iungatur, nisi virginitas illius, quod a tutore servata sit, fuerit approbata: nam si ab ipso tutore convincitur eius violata virginitas, statim exsilio deputetur, et res illius omnes fiscus usurpet
CTh.9.9.0. [=brev.9.6.0.] De mulieribus, quae se servis propriis iunxerunt.
CTh.9.9.1pr. [=brev.9.6.1pr.]
Imp. constantinus a. ad populum. si qua cum servo occulte rem habere detegitur, capitali sententiae subiugetur, tradendo ignibus verberone, sitque omnibus facultas crimen publicum arguendi, sit officio copia nuntiandi, sit etiam servo licentia deferendi, cui probato crimine libertas dabitur, quum falsae accusationi poena immineat.
CTh.9.9.1.1 [=brev.9.6.1.1]
Ante legem nupta tali consortio segregetur, non solum domo, verum etiam provinciae communione privata, amati abscessum defleat relegati.
CTh.9.9.1.2 [=brev.9.6.1.2]
Filii etiam, quos ex hac coniunctione habuerit, exuti omnibus dignitatis insignibus, in nuda maneant libertate, neque per se neque per interpositam personam quolibet titulo voluntatis accepturi aliquid ex facultatibus mulieris.
CTh.9.9.1.3 [=brev.9.6.1.3]
Successio autem mulieris ab intestato vel filiis, si erunt legitimi, vel proximis cognatisque deferatur vel ei, quem ratio iuris admittit, ita ut et quod ille, qui quondam amatus est, et quod ex eo suscepti filii quolibet casu in sua videntur habuisse substantia, dominio mulieris sociatum a memoratis successoribus vindicetur.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
