Latin
Book 9, lines 9.1.193-9.1.202
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.193-202
Not analysed yet
CTh. 9. 9. 1. 4 [=brev. 9. 6. 1. 4]
His ita omnibus observandis, et si ante legem decessit mulier vel amatus, quoniam vel unus auctor vitii censurae occurrit.
CTh. 9. 9. 1. 5 [=brev. 9. 6. 1. 5]
Sin vero iam uterque decessit, soboli parcimus, ne defunctorum parentum vitiis praegravetur; sint filii, sint potiores fratribus, proximis atque cognatis, sint relictae successionis heredes.
CTh. 9. 9. 1. 6 [=brev. 9. 6. 1. 6]
Post legem enim hoc committentes morte punimus. qui vero ex lege disiuncti clam denuo convenerint, congressus vetitos renovantes, hi servorum indicio vel speculantis officii vel etiam proximorum delatione convicti poenam similem sustinebunt. dat. iv. kal. iun. serdicae, constantino a. vii. et constantio c. coss.
interpretatio. si qua ingenua mulier servo proprio se occulte miscuerit, capitaliter puniatur. servus etiam, qui in adulterio dominae convictus fuerit, ignibus exuratur. in potestate habeat huius modi crimen quicumque* voluerit accusare. servi etiam aut ancillae, si de hoc crimine accusationem detulerint, audiantur: ea tamen ratione, ut si probaverint, libertatem consequantur, si fefellerint, puniantur. hereditas mulieris, quae se tali crimine maculaverit, vel filiis, si sunt ex marito suscepti, vel propinquis ex lege venientibus tribuatur
CTh. 9. 10. 0. Ad legem iuliam de vi publica et privata
CTh. 9. 10. 1 [=brev. 9. 7. 1]
Imp. constantinus a. ad catulinum proconsulem africae. qui in iudicio manifestam detegitur commisisse violentiam, non iam relegatione aut deportatione insulae plectatur, sed supplicium capitale excipiat, nec interposita provocatione sententiam, quae in eum fuerit dicta, suspendat, quoniam multa facinora sub uno violentiae nomine continentur, quum aliis vim inferre tentantibus, aliis cum indignatione repugnantibus verbera caedesque crebro deteguntur admissae. unde placuit, si forte quis vel ex possidentis parte vel ex eius, qui possessionem temerare tentaverit, interemptus* sit, in eum supplicium exseri, qui vim facere tentavit et alterutri parti causam malorum praebuit. dat. xv. kal. mai. serdicae, gallicano et basso coss.