# Theodosii Imperatoris Codex 9.1.280-286

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 9, lines 9.1.280-9.1.286. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/9.1.280

CTh.9.16.12
Impp. honorius et theodosius aa. caeciliano praefecto praetorio. mathematicos, nisi parati sint codicibus erroris proprii sub oculis episcoporum incendio concrematis catholicae religionis cultui fidem tradere numquam ad errorem praeteritum redituri, non solum urbe roma, sed etiam omnibus civitatibus pelli decernimus. quod si hoc non fecerint et contra clementiae nostrae salubre constitutum in civitatibus fuerint deprehensi vel secreta erroris sui et professionis insinuaverint, deportationis poenam excipiant. dat. kal. feb. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 febr. 1).
CTh.9.17.0. De sepulchri violati
CTh.9.17.1
Imp. constantius a. ad titianum praefectum urbi. si quis in demoliendis sepulchris fuerit adprehensus, si id sine domini conscientia faciat, metallo adiudicetur; si vero domini auctoritate vel iussione urgetur, relegatione plectatur. et si forte detractum aliquid de sepulchris ad domum eius villamque pervectum post hanc legem repperietur, villa sive domus aut aedificium quodcumque erit fisci viribus vindicetur. dat. vii kal. iul. mediolano acindyno et proculo conss. (340 iun. 25).
CTh.9.17.2pr.
Idem a. ad limenium praefectum praetorio. factum solitum sanguine vindicari multae inflictione corrigimus atque ita supplicium statuimus in futurum, ut nec ille absit a poena, qui ante commisit. universi itaque, qui de monumentis columnas vel marmora abstulerunt vel coquendae calcis gratia lapides deiecerunt, ex consulatu scilicet dalmatii et zenofili, singulas libras auri per singula sepulchra fisci rationibus inferant investigati per prudentiae tuae iudicium. eadem etiam poena, qui dissiparunt vel ornatum minuerunt, teneantur et qui posita in agris suis monumenta calcis coctoribus vendiderunt una cum his, qui ausi sunt comparare - quidquid enim attingi nefas est, non sine piaculo comparatur - sed ita, ut ab utroque una libra postuletur. sed si ex praecepto iudicum monumenta deiecta sunt, ne sub specie publicae fabricationis poena vitetur, eosdem iudices iubemus hanc multam agnoscere; nam ex vectigalibus vel aliis titulis aedificare debuerunt. quod si aliquis multam metuens sepulchri ruinas terrae congestione celaverit et non intra statutum ab excellentia tua tempus confessus sit, ab alio proditus duas auri libras cogatur inferre. qui vero libellis datis a pontificibus impetrarunt, ut reparationis gratia labentia sepulchra deponerent, si vera docuerunt, ab illatione multae separentur: at si in usum alium depositis abusi sunt, teneantur poena praescripta. (349 mart. 28).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
