# Theodosii Imperatoris Codex 9.1.297-305

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 9, lines 9.1.297-9.1.305. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/9.1.297

CTh.9.17.5.1
Secundum illud est, quod efferri cognovimus cadavera mortuorum per confertam populi frequentiam et per maximam insistentium densitatem; quod quidem oculos hominum infaustis incestat aspectibus. qui enim dies est bene auspicatus a funere aut quomodo ad deos et templa venietur? ideoque quoniam et dolor in exsequiis secretum amat et diem functis nihil interest, utrum per noctes an per dies efferantur, liberari convenit populi totius aspectus, ut dolor esse in funeribus, non pompa exsequiarum nec ostentatio videatur. dat. prid. id. feb. antiochiae iuliano a. iiii et sallustio conss. (363 febr. 12).
CTh.9.17.6
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. pancratio praefecto urbi. omnia quae supra terram urnis clausa vel sarcofagis corpora detinentur, extra urbem delata ponantur, ut et humanitatis instar exhibeant et relinquant incolarum domicilio sanctitatem. quisquis autem huius praecepti neglegens fuerit adque aliquid tale ab huius interminatione praecepti ausus fuerit moliri, tertia in futurum patrimonii parte multetur. officium quoque, quod tibi paret, quinquaginta librarum auri affectum despoliatione maerebit. ac ne alicuius fallax et arguta sollertia ab huius se praecepti intentione subducat atque apostolorum vel martyrum sedem humandis corporibus aestimet esse concessam, ab his quoque, ita ut a reliquo civitatis, noverint se atque intellegant esse submotos. dat. iii kal. aug. heracleae eucherio et syagrio conss. (381 iul. 30).
CTh.9.17.7
Idem aaa. cynegio praefecto praetorio. humatum corpus nemo ad alterum locum transferat; nemo martyrem distrahat, nemo mercetur. habeant vero in potestate, si quolibet in loco sanctorum est aliquis conditus, pro eius veneratione quod martyrium vocandum sit addant quod voluerint fabricarum. dat. iiii kal. mart. constantinopoli honorio n. p. et evodio conss. (386 febr. 26).
CTh.9.18.0. [=brev.9.14.0.] Ad legem Fabiam.
CTh.9.18.1 [=brev.9.14.1]
Imp. constantinus a. ad domitium celsum vicarium africae. plagiarii, qui viventium filiorum miserandas infligunt parentibus orbitates, metalli poena cum ceteris ante cognitis suppliciis tenebantur. si quis tamen eiusmodi reus fuerit oblatus, posteaquam super crimine patuerit, servus quidem vel libertate donatus bestiis primo quoque munere obiiciatur, liber autem sub hac forma in ludum detur gladiatorium, ut, antequam aliquid faciat, quo se defendere possit, gladio consumatur. eos autem, qui pro hoc crimine iam in metallum dati sunt, numquam* revocari praecipimus. dat. kal. aug. constantino a. iv. et licinio iv. coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
