Latin
Book 9, lines 9.1.306-9.1.314
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.306-314
Not analysed yet
interpretatio. hi, qui filios alienos furto abstulerint et ubicumque* transduxerint, sive ingenui sive servi sint, morte puniantur
CTh. 9. 19. 0. Ad legem corneliam de falso
CTh. 9. 19. 1pr. [=brev. 9. 15. 1pr.]
Imp. constantinus a. mechilio hilariano correctori lucaniae et brittiorum. si quis decurio testamentum vel codicillos aut aliquam deficientis scripserit voluntatem, vel conscribendis publicis privatisque instrumentis praebuerit officium, si falsi quaestio moveatur, decurionatus honore seposito, quaestioni, si ita poposcerit causa, subdatur. sed non statim desinit esse decurio, qui in huius modi facto fuerit deprehensus. quantum enim ad municipales pertinet necessitates, decurio permanet; quantum ad rem gestam et veritatem reserandam, uti decurionatus honore non poterit.
CTh. 9. 19. 1. 1 [=brev. 9. 15. 1. 1]
Nec vero is, qui ante fuerit tabellio, ad eludendam quaestionem super his, quae ante conscripsit, factus decurio defendi hac poterit dignitate, quoniam scripturae veritas, si res poposcerit, per ipsum debet probari auctorem. dat. iii. kal. febr. acc. kal. aug. sabino et rufino coss.
interpretatio. si quis curialis voluntatem morientis aut quodlibet publicum documentum scripserit, et de falsitate accusatur, seposita primitus dignitate, si necesse fuerit, subdatur examini: qui si convincitur, a curia non expelletur, sed curiae dignitate privabitur, id est ut honoratus esse non possit. tabellio vero, qui amanuensis nunc vel cancellarius dicitur, etiamsi ad curiae pervenerit dignitatem, si de falsitate accusatus fuerit aut convictus, subdatur examini, ut per ipsum, per quem confecta est, scripturae veritas approbetur
CTh. 9. 19. 2pr.
Imp. constantinus a. ad maximum praefectum urbi. cum in praeterito is mos in iudiciis servaretur, ut prolatis instrumentis, si ea falsa quis diceret, a sententia iudex civilis controversiae temperaret eoque contingeret, ut imminens accusatio nullis clausa temporibus petitorem possessoremve deluderet, commodum duximus, ut, etsi alteruter litigantium falsi strepitum intulisset, petitori tamen possessorive momentum prolatorum instrumentorum conferret auctoritas, ut tunc civili iurgio terminato secunda falsi actio subderetur. (326 [320] mart. 25).