# Theodosii Imperatoris Codex 9.1.341-352

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 9, lines 9.1.341-9.1.352. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/9.1.341

CTh.9.21.2.3
Appellandi etiam privato licentia denegetur; si vero miles aut promotus huiusmodi crimen incurrerit, super eius nomine et gradu ad nos referatur. (321 nov. 20).
CTh.9.21.2.4
Si dominum fundi vel domus conscium esse probabitur, deportari eum in insulam oportebit, cunctis eius rebus protinus confiscandis; si vero eo ignaro crimen commissum est, possessionem aut domum debet amittere, in qua id scelus admissum est. actor fundi vel servus vel incola vel colonus, qui hoc ministerium praebuit, cum eo qui fecit supplicio capitali plectetur, nihilo minus fundo vel domo fisci viribus vindicanda. (321 nov. 20).
CTh.9.21.2.5
Quod si dominus ante ignorans, ut primum repperit, scelus prodidit perpetratum, minime possessio vel domus ipsius proscriptionis iniuriae subiacebit, sed auctorem ac ministrum poena capitalis excipiet. dat. xii kal. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss. (321 nov. 20).
CTh.9.21.3
Idem a. ad tertullum proconsulem africae. si quis nummum falsa fusione formaverit, universas eius facultates fisco addici praecipimus, atque ipsum severitate legitima coherceri, ut in monetis tantum nostris cudendae pecuniae studium frequentetur. dat. prid. non. iul. mediolano constantino a. vii et constantio caes. conss. (326 iul. 6).
CTh.9.21.4pr.
Idem a. helpidio. pridem statutum fuit, ut, si ignorante quoque domino in fundo eius vel domo figuratus clam nummus cuderetur, sedem flagitii suo fiscus dominio vindicaret. nunc discretionem fieri placet, ut, si dominus in proximo constitutus sit, cuius incuria vel neglegentia punienda est, praeceptum prius valeat, sin vero longissime ab ea domo vel possessione afuerit, nullum sustineat detrimentum. (329 mai. 4).
CTh.9.21.4.1
Viduas autem ac pupillos speciali dignos indulgentia credidimus, ut viduae nec in proximo constitutae domo sua vel possessione careant, si nulla aput ipsas tam gravis conscientiae noxa resideat, pupilli vero etiam si conscii fuerint, nullum sustineant detrimentum, quia aetas eorum, si tamen fuerint impuberes, quid videat ignorat. tutores tamen eorum si in proximo sint, quoniam ignorare eos, quid in re pupilli geritur, non oportet, haec poena expectabit, ut ex rebus eorum, si idonei fuerint, tantum fisco inferatur, quantum pupillo fuerat auferendum. quibus ita emendatis in omnibus capitulis lex pridem lata servabitur. dat. iiii non. mai. constantino a. viii et constantio iiii conss. (329 mai. 4).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
