# Theodosii Imperatoris Codex 9.1.366-376

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 9, lines 9.1.366-9.1.376. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/9.1.366

CTh.9.22.0. [=brev.9.18.0.] Si quis solidi circulum exteriorem inciderit vel adulteratum in vendendo subiecerit.
CTh.9.22.1 [=brev.9.18.1]
Imp. constantinus a. leontio pf. p. omnes solidi, in quibus nostri vultus ac veneratio una est, uno pretio aestimandi sunt atque vendendi, quamquam diversa formae mensura sit. nec enim qui maiore habitu faciei extenditur, maioris est pretii, aut qui angustiore expressione concluditur, minoris valere credendus est, quum pondus idem exsistat. quod si quis aliter fecerit, aut capite puniri debet, aut flammis tradi, vel alia poena mortifera. quod ille etiam patietur, qui mensuram circuli exterioris arroserit, ut ponderis minuat quantitatem, vel figuratum solidum adultera imitatione in vendendo subiecerit. dat. vii. kal. aug. gallicano et basso coss.
interpretatio. quicumque* solidum circumciderit aut adulterum supposuerit aut falsam monetam fecerit, capite puniatur
CTh.9.23.0. Si quis pecunias conflaverit vel mercandi causa transtulerit aut vetitas contrectaverit
CTh.9.23.1pr.
Imp. constantius a. et iulianus caes. ad rufinum praefectum praetorio. quicumque vel conflare pecunias vel ad diversa vendendi causa transferre detegitur, sacrilegii sententiam subeat et capite plectatur. portus enim litoraque diversa, quo facilior esse navibus consuevit accessus, et itineris tramites statuimus custodiri per idoneos officiales ac praepositos a praesidibus et nonnullis praeditis dignitate, ut cognita veritate provinciarum rectores obnoxios legibus puniant. officia quoque inmenso periculo subiacebunt. (356 [352] mart. 8).
CTh.9.23.1.1
Nec vero aliquis negotiatorum plus mille follibus pecuniae in usu publico constitutae animalibus propriis sumptuum gratia portare debebit. aut si ampliorem modum quisquam vehere detegatur, facultates eius fisci dominio vindicentur et ipse adficiatur exilio. (356 [352] mart. 8).
CTh.9.23.1.2
Nam pecunias navibus vectas non omnes iudicamus mercatores debere promere, quippe in usu tantum publico pecunias constitutas permittimus convehi itidemque eas solas species emi, quae mercatoribus more sollemni ad diversa portantur. pecunias vero nulli emere omnino fas erit nec vetitas contrectare, quia in usu publico constitutas pretium oportet esse, non mercem. (356 [352] mart. 8).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
