# Theodosii Imperatoris Codex 9.1.388-396

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 9, lines 9.1.388-9.1.396. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/9.1.388

CTh.9.24.1.3 [=brev.9.19.1.3]
Raptor autem indubitate convictus si appellare voluerit, minime audiatur.
CTh.9.24.1.4 [=brev.9.19.1.4]
Si quis vero servus raptus facinus dissimulatione praeteritum aut pactione transmissum detulerit in publicum, latinitate donetur, aut, si latinus sit, civis fiat romanus: parentibus, quorum maxime vindicta intererat, si patientiam praebuerint ac dolorem compresserint, deportatione plectendis.
CTh.9.24.1.5 [=brev.9.19.1.5]
Participes etiam et ministros raptoris citra discretionem sexus eadem poena praecipimus subiugari, et si quis inter haec ministeria servilis condicionis* fuerit deprehensus, citra sexus discretionem eum concremari iubemus. dat. kal. april. aquileia, constantino a. vi. et constantino c. coss.
interpretatio. si cum parentibus puellae nihil quisquam ante definiat, ut eam suo debeat coniugio sociare, et eam vel invitam rapuerit vel volentem, si raptori puella consentiat, pariter puniantur. si quis vero ex amicis aut familia aut fortasse nutrices puellae consilium raptus dederint aut opportunitatem praebuerint rapiendi, liquefactum plumbum in ore et in faucibus suscipiant, ut merito illa pars corporis concludatur, de qua hortamenta sceleris ministrata noscuntur. illae vero, quae rapiuntur invitae, quae non vocibus suis de raptore clamaverint, ut vicinorum vel parentum solatio adiutae liberari possent, parentum suorum eis successio denegetur. raptori convicto appellare non liceat, sed statim inter ipsa discussionis initia a iudice puniatur. quod si fortasse raptor cum parentibus puellae paciscatur, et raptus ultio parentum silentio fuerit praetermissa, si servus ista detulerit, latinam percipiat libertatem, si latinus fuerit, civis fiat romanus. parentes vero, qui raptori in ea parte consenserint, exsilio deputentur. qui vero raptori solatia praebuerint, sive viri sive feminae sint, ignibus concrementur
CTh.9.24.2
Imp. constantius a. ad tatianum. quamvis legis prioris extet auctoritas, qua inclytus pater noster contra raptores atrocissime iusserat vindicari, tamen nos tantummodo capitalem poenam constituimus, videlicet ne sub specie atrocioris iudicii aliqua in ulciscendo crimine dilatio nasceretur. in audaciam vero servilem dispari supplicio mensura legum impendenda est, ut perurendi subiciantur ignibus, nisi a tanto facinore saltem poenarum acerbitate revocentur. dat. ii id. nov. limenio et catullino conss. (349 nov. 12).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
