# Theodosii Imperatoris Codex 9.1.406-416

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 9, lines 9.1.406-9.1.416. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/9.1.406

CTh.9.25.3
Impp. honorius et theodosius aa. palladio praefecto praetorio. post alia: si quis dicatam deo virginem prodigus sui raptor ambierit, publicatis bonis deportatione plectatur, cunctis accusationis huius licentia absque metu delationis indulta. neque enim, exigi convenit proditorem, quem pro pudicitia religionis invitat humanitas. dat. viii id mart. ravennae theodosio a. viiii et constantio iii v. c. conss. (420 mart. 8).
CTh.9.26.0. Ad legem iuliam de ambitu
CTh.9.26.1
Impp. arcadius et honorius aa. ad caesarium praefectum praetorio. si quis ad illustrem palatii nostri ambierit dignitatem atque ad eos honores ascendere ambitione temptaverit, qui non nisi probatis nobis viris nostro iudicio deferuntur, cuiuslibet ille sit loci ordinis dignitatis, amissis bonis et fisco nostro protinus vindicatis deportationis multetur exilio. neque aliud inter coeptum ambitum atque perfectum esse arbitretur, cum pari sorte leges scelus quam sceleris puniant voluntatem. dat. xiiii kal. mar. constantinopoli caesario et attico conss. (397 febr. 16).
CTh.9.26.2
Idem aa. pompeiano proconsuli africae. nullus omnino principatum ceteraque officia repetere audeat, cum publicae disciplinae semel gesta sufficiant, ac si quispiam promotorum denuo ad id munus irrepserit, quod docebitur ante gessisse affectus gravissimis suppliciis poenam deportationis excipiat, ita ut primates officii, quorum interest ambientibus obviare, hanc propositam poenam non dubitent. dat. prid. kal. iun. mediolano stilichone et aureliano conss. (400 mai. (?) 31).
CTh.9.26.3
Idem aa. et theodosius a. strategio vicario africae. non absque publicae dilacerationis incommodo officia peracta repetuntur. quare huius praecepti auctoritate censemus, ut ad eadem rursus officia subrepticiis nemo supplicationibus admittatur, sed cassatis quae hoc modo sunt impetrata ad solutionem debiti primitus artentur et qui contra fecerint poenam in futurum deportationis excipiant. dat. iii kal. iun. ravennae theodosio a. i et rumorido conss. (403 mai. 30).
CTh.9.26.4
Impp. honorius et theodosius aa. palladio praefecto praetorio. si quis proconsularem aut vicariam potestatem vel consularitatis fasces aut vexilla praesidalia atque in discussionibus comitivas vel officia principatus contra definitionem nostram iterare temptaverit, fisco eius omne patrimonium sociari decernimus. dat. id. mart. ravennae d. n. theodosio a. vii et palladio v. c. conss. (416 mart. 15).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
