# Theodosii Imperatoris Codex 9.1.449-460

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 9, lines 9.1.449-9.1.460. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/9.1.449

CTh.9.30.3
Idem aa. rufino praefecto praetorio. cum omnifariam urbicarias regiones ab omni crimine et adsiduis abactorum rapinis quietas esse cuperemus, eo usque intentio nostra prospexit, ut istis in locis equo vehi his tantummodo liceret, quos ab huius modi sceleris suspicione locus aut dignitas vindicavit. sed postea sanximus, ut suarii equis quidem uterentur, verum ad periculum suum pertinere cognoscerent, si quid in his regionibus sceleris esset admissum. nunc quia advertimus, a suariis, qui propriis officiis occupantur, hanc necessitatem alienam esse debere, excellentia tua ita his sedendorum equorum potestatem datam esse cognoscat, ut nullo prioris sanctionis timore teneantur per ea sane loca, quae neque abactoribus neque aliis criminationibus infamata sunt. dat. xi kal. iul. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 iun. 21).
CTh.9.30.4
Idem aa. ad valentinum consularem piceni. palatini utendorum equorum per picenum ad itinerum necessitatem habeant facultatem. dat. xvii kal. ian. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 dec. [?] 16).
CTh.9.30.5
Impp. arcadius et honorius aa. benigno vicario urbis romae. pastores valeriae provinciae vel piceni uti equinis animalibus non iubemus. alioquin, si interdictus usus animalium vindicetur, conscios usurpationis huius seu dominos vel procuratores relegationis poena retinebit. dat. kal. decemb. mediolano theodoro v. c. cons. (399 dec. 1).
CTh.9.31.0. Ne pastoribus dentur filii nutriendi
CTh.9.31.1
Impp. honorius et theodosius aa. caeciliano praefecto praetorio. post alia: nemo curialium plebeiorum possessorumve filios suos nutriendos pastoribus tradat. aliis vero rusticanis, ut fieri solet, nutriendos dari non vetamus. si vero post istius legis publicationem quisquam nutriendos pastoribus dederit, societatem latronum videbitur confiteri. dat. xii kal. feb. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 ian. 21).
CTh.9.32.0. De nili aggeribus non corrumpendis
CTh.9.32.1
Impp. honorius et theodosius aa. anthemio praefecto praetorio. si quis posthac per aegyptum intra duodecimum cubitum fluminis nili ulla fluenta de propriis ac vetustis usibus praeter fas praeterque morem antiquitatis usurpaverit, flammis eo loco consumatur, in quo vetustatis reverentiam et propemodum ipsius imperii adpetierit securitatem: consciis et consortibus eius oasenae deportationi constringendis, ita ut numquam supplicandi eis vel recipiendi civitatem vel dignitatem vel substantiam licentia tribuatur. dat. x kal. octob. constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 sept. 22).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
