Latin
Book 9, lines 9.1.473-9.1.482
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.473-482
Not analysed yet
CTh. 9. 34. 4
Idem a. ad dionysium. famosa scriptio libellorum, quae nomine accusatoris caret, minime examinanda est, sed penitus abolenda. nam qui accusationis promotione confidat, libera potius intentione quam captiosa atque occulta conscriptione alterius debet vitam in iudicium devocare. proposita tyro xii kal. nov. ianuarino et iusto conss. (328 oct. 21).
CTh. 9. 34. 5
Imp. constantius a. ad afros. libellis quos famosos vocant, si fieri possit, abolendis inclytus pater noster providit et huiusmodi libellos ne in cognitionem quidem suam vel publicam iussit admitti. non igitur vita cuiusquam, non dignitas concussa his machinis vacillabit; nam omnes huiusmodi libellos concremari decernimus. dat. xiiii kal. iul. urso et polemio conss. (338 iun. 18).
CTh. 9. 34. 6
Idem a. ad populum. nemo prorsus de famosis libellis, qui neque aput me neque in iudiciis ullum obtinent locum, calumniam patiatur. nam et innocens creditur, cui defuit accusator, cum non defuerit inimicus. dat. prid. kal. nov. mediolano arbitione et lolliano conss. (355 oct. 31).
CTh. 9. 34. 7
Impp. valentinianus et valens aa. ad edictum. famosorum infame nomen est libellorum, ac si quis vel colligendos vel legendos putaverit ac non statim chartas igni consumpserit, sciat, se capitali sententia subiugandum. sane si quis devotionis suae ac salutis publicae custodiam gerit, nomen suum profiteatur et ea, quae per famosum persequenda putavit, ore proprio edicat, ita ut absque ulla trepidatione accedat, sciens quod, si adsertionibus veri fides fuerit opitulata, laudem maximam ac praemium a nostra clementia consequetur. dat. xiiii kal. mar. constantinopoli valentiniano et valente aa. conss. (365? 368? 370? 373? feb. 16).
CTh. 9. 34. 8
Idem aa. ad florianum comitem. iam pridem adversus calumnias firmissima sunt praesidia comparata. nullus igitur calumniam metuat. contestatio vero, quae caput alterius contra iuris ordinem pulsat, depressa nostris legibus iaceat; intercidat furor famosorum, saepe ut constituimus, libellorum. et cetera. dat. v id. nov. marcianopoli valentiniano et valente aa. conss. (368 nov. 9).