Latin
Book 9, lines 9.1.521-9.1.528
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.521-528
Not analysed yet
CTh. 9. 37. 4 [=brev. 9. 27. 3]
Impp. honor. et theodos. aa. caeciliano pf. p. abolitionem invito reo, postquam fuerit officii custodiae traditus, intra dies xxx accusatori petenti dari permittimus, post hoc tempus, nisi reus consentiat, censemus non esse tribuendam. si vero ingenuos aliquos, velut testes criminis petitos ab accusatore, deductos esse constiterit, solam custodiae iniuriam tolerasse, qui testes dicantur esse, non conscii, eorum ab accusatore sumptibus* consulendum est. quod si ingenuorum, licet plebeiorum, corpora fuerint laesa verberibus tormentisque vexata, abolitionem, etiam duarum partium consensu petitam, iubemus vigore iudicum denegari, et crimen propositum, cuius examen tormentis iam coeperat, agitari, nec ante a iudice dimitti, quam in reum, probato crimine, vindicetur, aut in accusatorem pari forma sententiae damnatio referatur etc. dat. xii. kal. febr. ravenna, honorio viii. et theodos. iii. aa. coss.
interpretatio. si criminis accusator intra triginta dies abolitionem petierit, etiam invito reo a iudice concedatur: ut liberi et accusatus et accusator abscedant: post triginta vero dies, quam accusatus custodiae fuerit traditus, nisi abolitionem et reus et accusator a iudice petierint, accusatori solo non esse praestandam. quod si testes exhibiti ad petitionem accusatoris fuerint, et in custodiam missi fuerint, et abolitio petita praestitaque fuerit, sumptus*, quos fecerunt testes, eis accusator exsolvat. nam si testes exhibiti ab accusatore poenae subiacuerint, etiamsi consentient partes, abolitio a iudicibus denegetur, sed aut in accusatum, si convictus fuerit, aut in accusatorem, si non convicerit legibus, ex sententia iudicis poenam, quam passurus erat reus, accusator excipiat
CTh. 9. 38. 0. De indulgentiis criminum
CTh. 9. 38. 1
Imp. constantinus a. ad maximum praefectum praetorio. propter crispi atque helenae partum omnibus indulgemus praeter veneficos homicidas adulteros. acc. iii kal. nov. romae probiano et iuliano conss. (322 oct. 30).
CTh. 9. 38. 2
Imp. constantius a. ad cerealem praefectum urbi. omnia penitus amputentur, quae tyrannicum tempus poterat habere tristissima. universos ergo praecipimus esse securos exceptis quinque criminibus, quae capite vindicantur. dat. viii id. sep. lugduni constantio a. vii et constante c. conss. (354 [immo 353] sept. 6).