Latin
Book 9, lines 9.1.54-9.1.61
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.54-61
Not analysed yet
interpretatio. feminis nisi in sua suorumque causa quemquam accusare non liceat, quia susceptione alienarum causarum legibus prohibentur. advocati etiam commonendi sunt, ne contra leges suscipiant in alienis causis feminas litigare cupientes
CTh. 9. 1. 4
Idem a. ad universos provinciales. si quis est cuiuscumque loci ordinis dignitatis, qui se in quemcumque iudicum comitum amicorum vel palatinorum meorum aliquid veraciter et manifeste probare posse confidit, quod non integre adque iuste gessisse videatur, intrepidus et securus accedat, interpellet me: ipse audiam omnia, ipse cognoscam et si fuerit comprobatum, ipse me vindicabo. dicat, securus et bene sibi conscius dicat: si probaverit, ut dixi, ipse me vindicabo de eo, qui me usque ad hoc tempus simulata integritate deceperit, illum autem, qui hoc prodiderit et comprobaverit, et dignitatibus et rebus augebo. ita mihi summa divinitas semper propitia sit et me incolumem praestet, ut cupio, felicissima et florente re publica. proposita xv kal. octob. nicomediae paulino et iuliano conss. (325 sept. 17).
CTh. 9. 1. 5 [=brev. 9. 1. 3]
Idem a. ad maximum pf. u. quodam tempore admissum est, ut non subscriptio, sed professio criminis uno sermone ex ore fugiens tam accusatorem quam reum sub experiendi periculo de patria, de liberis, de fortunis, de vita denique dimicare cogeret. ideoque volumus, ut, remota professionis licentia ac temeritate, ad subscriptionis morem ordinemque criminatio referatur, ut iure veteri in criminibus deferendis omnes utantur, id est ut, sopita ira et per haec spatia mentis tranquillitate recepta, ad supremam actionem cum ratione veniant atque consilio. dat. xi. kal. iun. sirmio. acc. romae, constantino a. vii. et constantio c. coss.
interpretatio. si quis iratus crimen aliquod temere cuilibet obiecerit, convicium non est pro accusatione habendum, sed permisso tractandi spatio, id quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur. quod si fortasse resipiscens post iracundiam, quae dixit, iterare aut scribere fortasse noluerit, non ut reus criminis teneatur
CTh. 9. 1. 6
Idem a. secundo praefecto praetorio. edi criminalia acta ut civilia iubemus, his videlicet, quorum salus ad discrimen vocatur, neque expectari deprecationem actorum neque arte accusatoris differri, ut de innocentia iudicantis adque aequitate consistat. dat. kal. decemb. ianuarino et iusto conss. (328 [362/3] dec. 1).