# Theodosii Imperatoris Codex 9.1.555-563

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 9, lines 9.1.555-9.1.563. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/9.1.555

CTh.9.39.3 [=brev.9.29.3]
Impp. arcad. et honor. aa. victorio proconsuli africae. innocentes sub specie falsae criminationis non patimur callidorum impugnatione subverti: qui si tentaverint, intelligant, sibimet severitatem legum pro commissis facinoribus incumbere. dat. iii. id. mart. mediolano, honorio a. iv. et eutychiano coss.
interpretatio. calumniatores sunt, quicumque* causas ad se non pertinentes sine mandato alterius proposuerunt. calumniatores sunt, quicumque* iusto iudicio victi causam iterare tentaverint. calumniatores sunt, quicumque* quod ad illos non pertinet, petunt aut in iudicio proponunt. calumniatores sunt, qui sub nomine fisci facultates appetunt alienas et innocentes quietos esse non permittunt. calumniatores etiam sunt, qui falsa deferentes contra cuiuscumque* innocentis personam principum animos ad iracundiam commovere praesumunt. qui omnes infames effecti in exsilium detrudentur. hic de iure addendum, qui calumniatores esse possunt
CTh.9.40.0. De poenis
CTh.9.40.1 [=brev.9.30.1]
Imp. constantinus a. ad catulinum. qui sententiam laturus est, temperamentum hoc teneat, ut non prius capitalem in quempiam promat severamque sententiam, quam in adulterii vel homicidii vel maleficii crimine aut sua confessione aut certe omnium, qui tormentis vel interrogationibus fuerint dediti, in unum conspirantem concordantemque rei finem convictus sit et sic in obiecto flagitio deprehensus, ut vix etiam ipse ea, quae commiserit, negare sufficiat. dat. iii. non. nov. treviris. acc. xv. kal. mai. hadrumeti, volusiano et anniano coss.
interpretatio. iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse fateatur, aut convictus aut per innocentes testes vel per conscios criminis sui aut homicidium aut adulterium aut maleficium commisisse manifestius convincatur
CTh.9.40.2
Idem a. eumelio. si quis in ludum fuerit vel in metallum pro criminum deprehensorum qualitate damnatus, minime in eius facie scribatur, dum et in manibus et in suris possit poena damnationis una scriptione comprehendi, quo facies, quae ad similitudinem pulchritudinis caelestis est figurata, minime maculetur. dat. xii kal. april. cavilluno constantino a. iiii et licinio iiii conss. (315 [316?] mart. 21).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
