Latin
Book 9, lines 9.1.600-9.1.610
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.600-610
Not analysed yet
CTh. 9. 40. 18 [=brev. 9. 30. 4]
Impp. arcad. et honor. aa. eutychiano pf. p. sancimus, ibi esse poenam, ubi et noxa est. propinquos, notos, familiares procul a calumnia summovemus, quos reos sceleris societas non facit; nec enim affinitas vel amicitia nefarium crimen admittunt. peccata igitur suos teneant auctores, nec ulterius progrediatur metus, quam reperitur delictum. hoc singulis quibusque iudicibus intimetur. dat. viii. kal. aug. constantinopoli, theodoro v. c. cos.
interpretatio. poena illum tantum sequatur, qui crimen admisit. propinqui vero, affines vel amici, familiares vel noti, si conscii criminis non sunt, non teneantur obnoxii. nemo de propinquitate criminosi aut de amicitiis timeat, nisi qui scelus admiserit
CTh. 9. 40. 19
Impp. honorius et theodosius aa. donato proconsuli africae. satellites gildonis custodiis mancipentur et proscriptione damnentur. dat. iii id. nov. basso et philippo conss. (408 nov. 11).
CTh. 9. 40. 20
Idem aa. theodoro praefecto praetorio. si quis ex proscriptorum numero comitatum nostrae serenitatis sive moenia aeternae urbis intraverit, deportatione plectetur. dat. x kal. dec. basso et philippo conss. (408 nov. 22).
CTh. 9. 40. 21
Idem aa. honoratis et provincialibus africae. heraclianum hostem publicum iudicantes digna censuimus auctoritate puniri, ut eius resecentur infaustae cervices. eius quoque satellites pari intentione persequimur. sed hanc omnibus privatis atque militantibus licentiam damus, et omnes prodendi in medium habeant liberam facultatem nec invidiam metuat qui ad publicum deduxerit criminosum, cum illud specialiter caveamus, ne ullus aliquem eorum aut subtrahendum iudicet aut celandum neve ex eorum facultatibus vel deposita deneget vel accepta non prodat. dat. iii non. iul. ravennae honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 [413?] iul. 5).
CTh. 9. 40. 22
Idem aa. ad anthemium praefectum praetorio. omnes, quos damnationis condicio diversis exiliis destinatos metas temporis praestituti in carceris implesse custodia deprehendit, solutos poena vinculisque laxatos custodia liberari praecipimus nec ullas exilii postmodum miserias formidare. sit satis inmensorum cruciatuum semel eluisse supplicia, ne, qui aurae communis haustu et lucis aspectu diu privati sunt intra breve spatium catenarum ponderibus praegravati, etiam exilii poenam sustinere iterum compellantur. dat. xiiii kal. mai. constantio et constante vv. cc. conss. (414 apr. 18).