Latin
Book 9, lines 9.1.626-9.1.635
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.626-635
Not analysed yet
CTh. 9. 42. 1. 1
Si quid etiam in emancipatos liberos ante tempus criminis ac reatus patrem contulisse claruerit, integrum isdem et citra inquietudinem reservetur. (321 febr. 27).
CTh. 9. 42. 1. 2
Quod vero nec uxor nec emancipati liberi potuerint vindicare, captum et incorporatum ita ad me referri specialiter censeo, ut illud quoque addatur, utrum filios habeat qui damnatus est, simulque adiciatur, utrum iidem apud se ex causa donationis aliquid vindicarint. (321 febr. 27).
CTh. 9. 42. 1. 3
Sed in his, qui fiscalibus actibus nexi sunt et pro ratiociniis proscribuntur et condemnantur, placuit, si quid proprium uxor habuit vel a marito datum, in quantum capere potuit, ante initum actum, ex quo origo fraudis ac vitii in iudicium deducta est, si quid deinde in emancipatos filios donatione collatum, antequam orto nexu suffugium potius quam munificentia frausque temptetur intemeratum aput accipientium iura persistere; nec quicquam fisco in qualibet causa teneatur obnoxium, nisi quod in dominio proprio, cum obligari ortus est, habuit vel quod agens tam suo quam uxoris vel filiorum vel cuiuscumque praeterea nomine comparavit. (321 febr. 27).
CTh. 9. 42. 1. 4
Exceptis dumtaxat caesarianis, qui ab omni iuris beneficio excluduntur, nisi probata a me purgataque ratiocinia fuerint, ut quod innoxie habuerint transmittendi copiam habeant. dat. iii kal. mart. serdicae crispo ii et constantino ii cc. conss. (321 febr. 27).
CTh. 9. 42. 2
Imp. constantius a. et iulianus caes. ad populum. si quem forte gladius ultor adflixerit aliave quaelibet vitam adimens poena consumpserit, usque ad tertium gradum generis copulationis eiusdem successio deferatur fisco penitus quiescente, ut accipiat hereditatem, qui eam iure civili vel praetorio poterat vindicare, de numero videlicet personarum, quas legis huius excepit auctoritas, sed ita, ut alia sit condicio damnatorum ex crimine maiestatis aut magicae. in his enim, etiamsi liberos damnatus habeat vel parentes, non condentes poenam, sed relinquentes antiquam, fisco fieri locum praecipimus. dat. viii id. mart. mediolano constantio a. viii et iuliano caes. conss. (356 mart. 8).