# Theodosii Imperatoris Codex 9.1.663-671

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 9, lines 9.1.663-9.1.671. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/9.1.663

CTh.9.42.10 [=brev.9.32.2]
Imppp. grat., valent. et theodos. aaa. postumiano pf. p. ad beneficium legis valentinianae pertineant postumi* quoque puniti patris, ut bona faciant non caduca. et ne quis partum, qui fuerit, vel suppositum arguat, vel non suppositum mentiatur, si forte eo tempore, quo maritum severitas rapiet ad poenam (excepto tamen maiestatis reatu, sicut ante praeceptum est), gravidam se uxor adverterit, mittat ad iudicem, conveniat magistratus, maneat deposita de conceptione testatio, petantur futurae partitudinis testimonia, adhibitisque custodibus foecunditas pudica servetur. quippe illam fidem solam generis fisco nostro volumus esse potiorem, de cuius minime nativitate dubitetur. dat. viii. id. april. constantinopoli, merobaude ii. et saturnino coss.
interpretatio. si quicumque* damnatus praegnantem reliquerit uxorem, statim mulier de conceptu suo iudicem vel curiales contestetur, ut quum pepererit, in bonis damnati postumus*, id est post mortem patris natus succedat
CTh.9.42.11
Imppp. theodosius, arcadius et honorius aaa. rufino praefecto praetorio. si qui pro atrocitate commissi formam eiusmodi sustinebunt, ut bona eorum proscriptionis nomine vindicata fiscalibus sint socianda corporibus, commemorationem nostrorum nominum in his titulis nolumus fieri, qui eorum postibus adfigentur, vel his, quorum ius ac proprietas auferetur. officium etenim palatinum decem librarum auri multae dispendio vexabitur, si hoc deinceps crediderit neglegendum. dat. kal. mai. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio v. c. conss. (393 mai. 1).
CTh.9.42.12
Idem aaa. rufino praefecto praetorio. omnia proscriptorum bona, quae fisco iusserat tatianus adnecti, vel ipsis, qui propriam nuditatem. vel illis, qui suorum mortem in extrema positi egestate lugent, sine dubitationis obstaculo reddi praecipimus. dat. prid. id. iun. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio v. c. conss. (393 iun. 12).
CTh.9.42.13
Idem aaa. drepanio comiti rerum privatarum. omnia proscriptorum bona, quae fisci nomine singulis quibusque tatianus eripuit, vel ipsis, qui gladio acerbiorem stilum passi aerumnas suas nuditatemque fleverunt vel eorum filiis ac propinquis, qui cruentas excepere sententias, restitui mox iubemus, ita ut omnes, qui aliquid ex huiusmodi bonis nostra liberalitate meruerunt, restituere indepta cogantur. dat. prid. id. iun. constantinopoli theodosio a. iii. et abundantio conss. (393 iun. 12).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
