# Theodosii Imperatoris Codex 9.1.698-706

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 9, lines 9.1.698-9.1.706. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/9.1.698

CTh.9.43.0. [=brev.9.33.0.] De sententiam passis et restitutis et liberis eorum.
CTh.9.43.1pr. [=brev.9.33.1pr.]
Imp. constantinus a. ad maximum pf. u. in quaestione testamenti, quod deportati filius remeante patre fecisset, remotis ulpiani atque pauli notis, papiniani placet valere sententiam, ut in patris sit filius potestate, cui dignitas ac bona restituta sunt.
CTh.9.43.1.1 [=brev.9.33.1.1]
Ita tamen, ut gesta per filium, cuius consilia legitima aetas firmaverat, rata sint, eodem in potestatem patriam redeunte, ne eorum rescissio efficiat, quod est maxime absurdum, eodem tempore nec in patris nec in sua quemquam fuisse potestate.
CTh.9.43.1.2 [=brev.9.33.1.2]
Minores enim aetate iure quicquam agere prohibentur. quibus si damnato patre tutor datus est, necesse est, ut ab officio recedat, regresso eo, quem non solum nomine redire, sed etiam officium suum nulla pravitate corruptum liberis praebere oportet, ut eorum bona tueatur et augeat. nam si patria potestate ad corrumpendi atque effundendi patrimonii licentiam abutetur, ut furioso ac dementi, item prodigo, libidinum omnium vitiorumque servo non est eorum pecunia committenda: ab administratione fugiat: neque tutor esse desinat, omniaque minoris dispendia suis ipse damnis praestet. sententia vero deportationis nullo patrem praeiudicio deminuat. quem si comperta integritas ut natura, ita officio liberis restituerit, ei gubernacula rerum tradenda sunt, cuius, ad imitationem publici iuris, provisa custodia est. quae nisi bonis patribus detur, luctuosior erit reditus quam discessus.
CTh.9.43.1.3 [=brev.9.33.1.3]
Ideoque tantum ad restitutionem indulgentia valeat, quantum ad correctionem sententia valuit. utque deportationis ipsum per se nomen rerum omnium spoliatio est, ita indulgentia reditus bonorum ac dignitatis uno nomine amissorum omnium sit recuperatio. et filii emancipationem a patribus officiis petant, ut libertatem non damnationis, sed lenitatis paternae testem habeant. dat. xviii. kal. oct. sirmio, crispo ii. et constantino ii. caess. coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
