# Theodosii Imperatoris Codex 9.1.707-710

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 9, lines 9.1.707-9.1.710. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/9.1.707

interpretatio. si quis pater in exsilium missus filium in maiore aetate reliquerit, quaecumque* de bonis propriis gessit filius, iuxta sententiam papiniani rata et firma permaneant, nec contra aut testamentum aut transactionem filii reversus pater venire permittitur. sane quum redierit pater, si filium vivum invenerit, filium in ius suum paterna potestate recipiet. ceterum quod de rebus propriis absente patre filius gessit, reversus pater revocare non poterit. quicquid vero filii in annis minoribus constituti fecerint, penitus non valebit: qui tamen si pro aetate vel absentia patris aut tutores aut curatores acceperint, reversus pater filios, repulsis curatoribus vel tutoribus, cum omni facultate recipiet: ea tamen condicione*, ut rem filiorum ita administret ac regat, ut non solum detrimenta non sentiant, sed studio patris res et facultas proficiat filiorum. quod si pater aut prodigus aut negligens aut eversor aut libidini deditus esse convincetur, et filiorum res impie ac dementer vastare ac dilapidare cognoscetur, filii talis patris, tanquam eo mortuo, sub tutore aut curatore consistant: quia sicut aequum est, ut bonus et utilis pater rem filiorum regendam administrandamque recipiat, ita iniquum est, ut in damnum filiorum reversus facultates a tutoribus curatoribusve reservatas dementi subversione dilaceret
CTh.9.44.0. De his, qui ad statuas confugiunt
CTh.9.44.1
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. cynegio praefecto praetorio. eos, qui ad statuas vel evitandi metus vel creandae invidiae causa confugerint, ante diem decimum neque auferri ab aliquo neque discedere sponte perpetimur; ita tamen, ut, si certas habuerint causas, quibus confugere ad imperatoria simulacra debuerint, iure ac legibus vindicentur; sin vero proditi fuerint artibus suis invidiam inimicis creare voluisse, ultrix in eos sententia proferatur. dat. prid. non. iul. constantinopoli honorio n. p. et evodio v. c. conss. (386 iul. 6).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
