# Theodosii Imperatoris Codex 9.1.711-719

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 9, lines 9.1.711-9.1.719. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/9.1.711

CTh.9.45.0. De his, qui ad ecclesias confugiunt
CTh.9.45.1
Imppp. theodosius, arcadius et honorius aaa. romulo comiti sacrarum largitionum. publicos debitores, si confugiendum ad ecclesias crediderint, aut ilico extrahi de latebris oportebit aut pro his ipsos, qui eos occultare probantur, episcopos exigi. sciat igitur praecellens auctoritas tua neminem debitorum posthac a clericis defendendum aut per eos eius, quem defendendum esse crediderint, debitum esse solvendum. dat. xv kal. nov. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss. (392 oct. 18).
CTh.9.45.2
Impp. arcadius et honorius aa. archelao praefecto augustali. iudaei, qui reatu aliquo vel debitis fatigati simulant se christianae legi velle coniungi, ut ad ecclesias confugientes vitare possint crimina vel pondera debitorum, arceantur nec ante suscipiantur, quam debita universa reddiderint vel fuerint innocentia demonstrata purgati. dat. xv kal. iul. constantinopoli caesario et attico conss. (397 iun. 17).
CTh.9.45.3
Idem aa. eutychiano praefecto praetorio. si quis in posterum servus ancilla, curialis, debitor publicus, procurator, murilegulus, quilibet postremo publicis privatisve rationibus involutus ad ecclesiam confugiens vel clericus ordinatus vel quocumque modo a clericis fuerit defensatus nec statim conventione praemissa pristinae condicioni reddatur, decuriones quidem et omnes, quos solita ad debitum munus functio vocat, vigore et sollertia iudicantum ad pristinam sortem velut manu mox iniecta revocentur: quibus ulterius legem prodesse non patimur, quae cessione patrimonii subsecuta decuriones esse clericos non vetabat. sed etiam hi, quos oeconomos vocant, hoc est qui ecclesiasticas consuerunt tractare rationes, ad eam debiti vel publici vel privati redhibitionem amota dilatione cogantur, in qua eos obnoxios esse constiterit, quos clerici defensandos receperint nec mox crediderint exhibendos. et cetera. dat. vi kal. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss. (398 iun. 27).
CTh.9.45.4pr. [=brev.9.34.1pr.]
Impp. theodos. et valent. aa. antiocho pf. p. pateant summi dei templa timentibus; nec sola altaria et oratorium templi circumiectum, quod ecclesias quadripertito intrinsecus parietum septo concludit, ad tuitionem confugientium sancimus esse proposita, sed usque ad extremas fores ecclesiae, quas oratum gestiens populus primas ingreditur, confugientibus aram salutis esse praecipimus, ut inter templum, quod parietum descripsimus cinctu, et post loca publica ianuas primas ecclesiae quicquid fuerit interiacens, sive in cellulis sive in domibus, hortulis, balneis, areis atque porticibus, confugas interioris templi vice tueatur. nec in extrahendos eos conetur quisquam sacrilegas manus immittere, ne qui hoc ausus sit, quum discrimen suum videat, ad expetendam opem ipse quoque confugiat. hanc autem spatii latitudinem ideo indulgemus, ne in ipso dei templo et sacrosanctis altaribus confugientium quemquam manere vel vescere, cubare vel pernoctare liceat: ipsis hoc clericis religionis causa vetantibus, ipsis, qui confugiunt, pietatis ratione servantibus.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
