# Theodosii Imperatoris Codex 9.1.74-81

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 9, lines 9.1.74-9.1.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/9.1.74

interpretatio. nisi inscriptione celebrata per ordinem reum quemquam non fieri, nec ad iudicium exhiberi, quia sicut convictum poena constringit, ita et accusatorem, si non probaverit, quod obiecit
CTh.9.1.12 [=brev.9.1.7]
Iidem aaa. laodicio praesidi sardiniae. neganda est accusatis licentia criminandi, priusquam se crimine, quo premuntur, exuerint. nam sanctionum veterum conditores adimendam licentiam omnibus censuerunt in accusatores suos invidiosam dicendi vocem. nullam itaque obtineat in iudiciis auctoritatem periclitantium furor, qui si latius evagetur, ne ipse quidem cognitor tutus erit aut quaestionem securus agitabit, qui, exsequendo iuris severitatem, non potest illorum, quos punit, odium evitare. dat. prid. id. aug. carnunti, gratiano a. iii. et equitio v. c. coss.
interpretatio. non credendum est contra alios eorum confessioni, qui in criminibus accusantur, nisi se prius probaverint innocentes: quia periculosa est et admitti non debet rei adversus quemcumque* professio
CTh.9.1.13
Imppp. valens, gratianus et valentinianus aaa. ad senatum. post alia: provincialis iudex vel intra italiam, cum in eius disceptationem criminalis causae dictio adversum senatorem inciderit, intendendi quidem examinis et cognoscendi causas habeat potestatem, verum nihil de animadversione decernens integro non causae, sed capitis statu referat ad scientiam nostram vel ad inclytas potestates. referent igitur praesides et correctores, item consulares, vicarii quoque, proconsules de capite, ut diximus, senatorio negotii examine habito. referant autem de suburbanis provinciis iudices ad praefecturam sedis urbanae, de ceteris ad praefecturam praetorio. sed praefecto urbis cognoscenti de capite senatorum spectatorum maxime virorum iudicium quinquevirale sociabitur et de praesentibus et administratorum honore functis licebit adiungere sorte ductos, non sponte delectos. et cetera. lecta in senatu iii id. feb. valente v et valentiniano aa. conss. (376 febr. 11).
CTh.9.1.14 [=brev.9.1.8]
Imppp. grat., valent. et theodos. aaa. ad marinianum vicarium hispaniae. qui vel internecivi exserit actionem vel crimen suspectae mortis intendit, non prius cuiuscumque* caput accusatione pulset, quam vinculo legis adstrictus pari coeperit poenae condicione* iurgare, ita ut etiam servos si quis crediderit accusandos, non prius ad miserorum tormenta veniatur, quam se accusator vinculo inscriptionis adstrinxerit. appetendorum enim causa servorum aut dispendium facultatum est aut poena dominorum. dat. vi. kal. iun. patavi, merobaude iterum et saturnino coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
