# De Situ Terrae Sanctae 10

Theodosius, De Situ Terrae Sanctae, 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosius/de-situ-terrae-sanctae/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theodosius/de-situ-terrae-sanctae/10

Ibi est uallis Iosaphat; ibi Domnum ludas tradidit. Ibi est ecclesia domnae Mariae matris Domini; ibi et Dominus lauit pedes discipulorum, ibi et cenauit; ibi sunt quattuor accubita, ubi Domnus cum apostolis ipse medius accubuit, quae accubita ternos homines recipiunt. Modo aliquanti pro religiositate ibi cum uenerint, excepto carnis ibi cibaria sua comedere delectantur et accendent luminaria, ubi ipse Domnus apostolis pedes lauit, quia ipse locus in spelunca est, et descendent ibi modo CC monachi.

---

Theodosius, De Situ Terrae Sanctae, ed. Paul Geyer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0278a/stoa001/stoa0278a.stoa001.opp-lat1.xml.
