Latin
16 to 17
Theodosius, De Situ Terrae Sanctae 16-17
Unproofread scanNot analysed yet
De montes Armeniae exeunt flumina duo, Tygris et Eufrates, et inrigat Tygris terras Assyriorum, et Eufrata inrigat terras Mesopotamiae, Phison autem inrigat omnem terram Aethiopiae et perexit ad Aegyptum, Geon inrigat terram Euilath et transit iuxta Hierusalem. De monte Oliueti ascendit Domnus in caelis et ibi prope est spelunca, quae dicitur Matzi, quod interpretatur discipulorum, ubi Domnus, quando praedicabat in Hierusalem, requiescebat. [Ibi sanctus Ioannes euangelista super pectus Domini recumbebat.]