Latin
24 to 27
Theodosius, De Situ Terrae Sanctae 24-27
Unproofread scanNot analysed yet
In Arabia sunt ciuitates, quas Hiesu Naue destruxit, ubi manebant Amorrei, Gergesaei et Ferezei, tredecim, id est t Iuncta t Volumta, Medeua, t Musica, Filadelphia, Gerassa, t Genara. Vostra, Damasco, Gadara, Auila, Capitulia, t Astra. Ubi est Hierusalem, prouincia Palestina dicitur, terra Chana, inde Galilaea, inde Syria, inde Mesopotamia. In sinistra Armenia prima et secunda Armenia et Persa Armenia, quae Armeniae sub imperatore sunt. In prouincia Asia ciuitas Epheso, ubi sunt septem fratres dormientes et catulus Viricanus ad pedes eorum; nomina eorum id est: Achellidis, Diomedis, Eugenius, Stephanus, Probatus, Sabbatius et Quiriacus, quorum mater Caritina dicitur graece, latine Felicitas. Ibi est sanctus Timotheus, discipulus domni Pauli. Iuxta montem Syna in Fara ciuitate, ibi sanctus Moyses cum Amalech pugnauit. De Hierusalem in Elusath mansiones III, de Elusath in Aila mansiones VII, quam ille Alexander Magnus Macedo fabricauit. De Aila usque in monte Syna mansiones VIII, si compendiaria uolueris ambulare per heremum, sin autem per Aegyptum, mansiones XXV.