Latin
4
Theodosius, De Situ Terrae Sanctae 4
Unproofread scanNot analysed yet
De Hierusalem usque in Silona, ubi fuit area testamenti Domni, milia VIIII. De Silona usque Emmau, quae nunc Nicopolis dicitur, milia VIIII, in qua Emmau sanctus Cleopas cognouit Domnum in confractione panis; ibi et martyrium pertulit. De Emmau usque in Diospolim milia XII, ubi sanctus Georgius martyrizatus est; ibi et corpus eius est et multa mirabilia fiunt. De Diospoli in Ioppen milia XII, ubi sanctus Petrus resuscitauit sanctam Tabitam; ibi et cetus iactauit se uicto Ionam. De Ioppe ad Caesaream Palaestinae milia XXX; ibi baptizatus est domnus Cornelius a domno Petro et martyrizatus est. De Caesarea usque in Diocaesarea milia XXX; inde fuit Symon magus. De Diocaesarea usque in Canan Galileae milia V. De Diocaesarea usque in Nazareth milia V. De Nazareth in syce Taburi milia VII; ibi Domnus post resurrectionem apostolis apparuit.